Studien zur Erzäblungsliteratur des Mittelalters.
31
(58 d ) primo loco (predicator) scrutari debet sententias divinorum
eloquiorum, unde predicare cogitat, si pro loco et tempore audi-
toribus conveniant. deinde ipsas auctoritates declarare debet
per misticum intellectura, ut audientes edificentur. quod si ad
hoc defuerit scientia, aliorum expositiones legat, ut habeat in the-
sauro cordis sui, unde proferat nova et vetera. sicque aperire
debet os suum 1 in predicatione. quia multi hodie ydiote in
ecclesia Dei predicant, non habentes scientiam Scripturarum,
idcirco multos scandalizant, nonnunquam errores et, quod gra-
vius est, hereses predicantes. — (59 a ) quantum gratie spiritualis
attrahent sibi, 2 qui Deum laudant in psalmis, ymnis et canticis
spiritualibus, unumquemque nostrum docet experientia quoti-
diana. ab hac gratia expertes sunt, qui raro vel vix ora sua
aperiunt in laude divina, raro psallentes et frequentius dor-
mientes. tales non attrahunt sibi Spiritum Sanctum, cujus con-
versatione jocundentur, sed Spiritus attrahunt malignos, qui in
eorum sompnolentiis et torpore plurimum delectantur. hoc in
libris Dialogorum multis exemplis me probasse recolo. — (60 d )
imagines Salvatoris, ut scitis, in laquearibus ecclesiarum sepe
depicte vel sculpte habentur, et solent secundum illarum exem-
plaria alia depingi. — (63°) in ordine Cisterciensi, sicut scitis,
nemo recipitur ad conversionem, nisi transcenderit annos pueritie
et annos inchoaverit adolescentie. et hoc ideo fit, quia pueri
minus apti sunt ad custodiendas justificationes 3 Domini et pre-
cepta regule, eo quod disciplinam silentii, jejuniorum et aliorum,
que in Ordine instituta sunt, servare nequeant. et ne per illos
Ordo tepescat et disciplina pereat, infra decem et oc(63 d )to
annos recipi prohibentur. — (64 b ) alter quidam philosophus
dixit: os unum a natura, aures duas accepimus. — (64°) propter
quod juvenes et adolescentes amare debent sacrum silentium
propter silentii fructum, et non circuire officinas ad tempus
deducendum et, ut verius dicam, ad tempus perdendum. in
rumoribus audiendis sive recitandis sive in aliis collationibus
inutilibus peccatum non deerit. ■—- unde adolescentes scrutari
studeant non officinas monasterii, sed libros armarii, quia in
illis invenitur sapientia et scientia. — (66 c ) hac oratione operis 4
1 Psalm. 118, 131.
4 Psalm. 137, 8.
4 Psalm. 118, 131.
3 Psalm. 118, 145.