Full text: Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 159. Band, (Jahrgang 1908)

32 
IV. Abhandlung: Schönbach. 
scilicet sepe utuntur conversi nostri, qui, nobis psallentibus at- 
que cantantibus, operibus manuum insistunt. non enim, nisi in 
diebus dominicis magnisque sollempnitatibus et diebus jejuni- 
orum, missis sive horis canonicis interesse tenentur, et reputatur 
eis pro orationibus labor manuum suarum. — (66 d ) sepe enim, 
ut in festivitatibus, ante mediam noctem surgimus ad confiten- 
dum Domino, et nonnunquam, sicut bene nostis, tempore estivo 
in crepusculo ipsius noctis, quantus clamor fiat in confessione 
ejusdem laudis psallendo, legendo atque cantando, experientia 
nos docet quotidiana. quod autem dicit: 1 ,preveni 2 in maturi- 
tate‘, ad eos pertinet, qui ex nimio fervore devotionis ante alios 
festinare solent, quotiens campana pulsante ad chorum eundum 
est. quorum fervor satis confundere deberet eos, qui nunquam 
pene chorum intrant nisi signo höre iliius relicto. — quidam 
in divinis laudibus tarn devoti sunt et tantum dulcedinis illic 
percipiunt, ut etiam nature vim facientes infra matutinas pene 
nunquam egrediantur; aliis juxta stantibus duabus aut tribus 
vicibus vel quantum ordo permittit exeuntibus, magis ad de- 
ductionem temporis quam ad necessitatem nature. — quidam 
multa devotione impellente sic laborant in psalmis, ymnis et 
canticis clamando, ut rauceseant voces eorum; fortioribus vix 
ad paucos versiculos ora sua aperientibus. — (69°) multa ho- 
rum (superbia) vidimus et au(69 d )divimus plura. — (70 a ) sed 
tanta est hodie malitia quorundam hominum, ut nulli ordini 
nullique professioni parcant, et ita compelluntur claustrales 
tarn secularia quam spiritualia querere judicia et in illis con- 
tendere. — ut enim taceam de secularibus, vix possunt hodie 
in ecclesiis Christi sine contentione periculosa et partibus dissi- 
dentibus sive episcopi sive prepositi et decani eligi. propter 
quod multa scismata et rerum dispendia fiunt in ecclesia Dei. 
ad hoc periculum amovendum instituit ordo Cisterciensis, ut 
in abbatum creationibus patres abbates auditis votis eligentium 
sine contradictione abbates novos instituant. — (74 d ) Bezug 
der Horen zunächst auf das Alte Testament, 3 z. B. laudes: 
media nocte percussa sunt primogenita Egipti. — in vigilia 
matutina submersit Deus Pharaonem et exercitum ejus in mari 
1 Psalm. 118, 147. 1 perveni Hs. 
3 Vgl. zu den folgenden Deutungen der Horen Anx. f. d. Altert. 7, 241 ff.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.