Full text: Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 159. Band, (Jahrgang 1908)

30 
IV. Abhandlung: Schönbach. 
plectrum divina gratia. — (52 a ) ne dissonantia fiat in cythara, 
chorde simul tendi simulque remitti debent. chorda, si minis 
tensa fuerit, facile rumpitur; si nimis remissa, musicam impe- 
dit. chorde prius siccantur, deinde in cythara tenduntur. — 
clavi cythare inferiores rotondi esse solent, superiores vero so- 
lidi. — (53 c ) sicut alibi me dixisse inemini, perfecti monachi 
diversorum ecclesie ordinnm virtutem in suis moribus et actibus 
spiritualiter representant. sicut enim in oratorio angeli, in lec- 
tione theorici, in communi vita apostoli, in labore manuum 
martyres, in capitulo confessores, in dormitorio virgines, in re- 
fectorio continentes. — (55 c ) cum diabolus fuisse legatur in 
morte Moysi et, quod magis ostendit ejus superbiam, in morte 
creatoris sui Christi, 1 quem in morte non accusabit? quem in 
morte negliget? — (55 d ) servus dicitur a servando, eo quod 
captus ab imminenti servetur interitu. — (56 b ) sicut patet ex 
diversis visionibus, electis et jam perfectis personis in morte 
demones valde infesti sunt, eos in minimis accusantes et eorum 
iter ad Deum, in quantum valent, impedientes. — (56 d ) de quibus 
(dissipaverunt legem tuam 2 ) plurima introduci possent exempla, 
si sermonis brevitas illa admitteret. — (57 b ) magna siquidem 
hodie est, sicut scitis, non solum apud Deum, sed etiam apud 
homines gloria sanctorum patrum, Benedicti scilicet, Ruberti 
(= Robert von Molesmes) et Bernardi propter Ordinem mona- 
chorum; magna gloria beatorum patrum Augustini et Norberti 
propter regulam canonicorum regulariter viventium; magna 
gloria sanctorum Dominici et Francisci •propter ordines, quos 
ipsi instituerunt. ad hoc enim singulis annis et in singulis 
provinciis (57 c ) capitula et concilia celebrantur et visitationes 
fiunt, ut ordinum disciplina conservetur et ne a superbis lex 
Dei dissipetur. — respicite antiqua monasteria religiosorum: 
quando disciplina in eis viguit, data sunt eis a regibus et prin- 
cipibus hujus mundi libri aurei atque gemmati, ejusdem generis 
et operis calices, thuribula et alia multa et varia mirique de- 
coris ornamenta, que deficiente religione et ipsa defecerunt. — 
1 Hier begegnet allem Anscheine nach die wunderliche Vorstellung von 
dem Teufel, der dem Tode Christi zusieht, wie sie sich bei Berthold 
von Regensburg findet, vgl. meine Studien zur Geschichte der altd. Pre 
digt 7, 115. 140. 
2 Psalm. 118, 126.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.