Full text: Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 159. Band, (Jahrgang 1908)

Studien zur Erzählungsliteratur des Mittelalters. 
29 
hinc est, quod in novum ordinem 1 Predicatorum amore divi- 
norum eloquiorum discendorum atque predicandorum cotidie 
plurimi convertuntur, in tantum illorum duleedine illecti et 
attracti, ut omnibus, que mundi hujus sunt, relictis atque post- 
positis soli doctrine vacent. mendicando vivunt, ut alios cibo 
spirituali reficere valeant. simile dicimus de Fratribus Mino- 
ribus, qui et ipsi doctrine inserviunt eloquia divina predicando. 
— ut enim taceam de predicatoribus, qui ex officio tenentur 
di(46 a )vina eloquia populis nuntiare, qui dam monachorum, 
quibus predicare non licet, sic avidi sunt in lectione Sanctarum 
scripturarum, ut volumen totius biblie devorare videantur. — 
nobis claustralibus, quibus predicare non licet, non est opus, ut 
de melle Sacre Scripture usque ad satietatem comedamus, eo 
quod ad salutem nobis sufficiat, si cantare et legere et de lectis 
aliquid intelligere noverimus. predicatoribus vero expedit de 
melle divinorum eloquiorum multum sumere, ut per intellectum 
Scripturarum satiati predicando evomant illa. — 48 d ff. Überall 
rät Caesarius den Prälaten zur Milde. — (50 a ) qui in judicio 
seculari, etiam si innocens sit, causam suam insipienter defendit, 
si districte cum eo judex agere voluerit, non solum ab ipsa 
causa cadit, sed etiam nonnunquam sententiam mortis incurrit. 
unum accusatus opus habet, ut ad judicium bene instructus ac- 
cedat. — (50 c ) menimi me superius dixisse animas non posse 
occidi sine peccato, nisi forte aliquid sit in causa, per quod 
occidens possit excusari. scandala, sicut nostis, multorum animas 
occidunt. si scandalizatus fuero in bona vita fratris mei sive 
in recta doctrina et justo judicio prelati mei ipsisque ob hoc 
detraxero et persecutus fuero, ipsi quidem mihi occasio sunt 
mortis, sed non peccant, eo quod in bona vita, sana doctrina 
et justitia facienda scandala non sint curanda. et ut verius 
dicam, non bonorum virtutes (50 d ), sed mea vitia me occidunt. 
— (51 d ) cythara sive psalterium corpus congregationis signi- 
ficat. chorde cythare fratres sunt in congregatione. chorde, 
sicut scitis, inter duo ligna tenduntur: lignum inferius, quod 
cavum est, et superius, quod solidum est, clavis quibusdam 
chordas deorsum tenentibus, aliis sursum eas trahentibus. duo 
ista ligna significant duas cruces, carnis videlicet et mentis, 
1 novo ordine Hs.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.