Full text: Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 24. Band, (Jahrgang 1857)

22 
F r i e d r i c h M nassen. 
jure civili indebita tribus annis quis solvendo in posterum obligafur, 
natura enim debebantur illi cui solvebantur; nam si alii solverentur, 
nunquam actio compararetur. Sic uec in decimis, cjuae nec naturali 
jure nec alio debentur ei, qui praescribere nititur longo tempore vei 
post, ecclesiae ad quam pertinent perceptis(?) nullum jus percipiendi 
vel actio comparatur. Nec improbo illam alternam delegationem per- 
cipiendarum decimarum ab alienis parrochianis consuetudine obten- 
tam, generali consensu omnium fere, praeterquam in urbe, compro- 
batam. Nam et cetera personalia debita possent invicem delegare. 
Nec ob boc dico, quod propter praedia, sed propter personas, quibus 
personalia ministrantur, temporalium decimae accipiantur. Ex qua 
permutatione vel delegatione contingit, quod si omnes parrochiani 
alicujus ecclesiae fierent parrochiani alterius mutando domicilium, 
nihilominus penderent decimas pro personis suis de praediis, quae in 
priori parrochia babebant, ipsi priori ecclesiae; tarnen de ofFiciis suis 
et praediis nihil praestabunt secundae ecclesiae, quae ministret spiri- 
tualia, quia talis est voluntas episcoporum permutantium. C.“ 1 ). 
C. XVI. q. 3. 
„Jus aliud episcopale, aliud parrochiale, aliud subparrochiale. 
Jus parrochiale est jus possidendi ecclesias vel earum oblationes et 
decimas et cetera ad ecclesias pertinentia, ponendi etiam sacerdotes in 
ecclesiis, tarnen cum consilio episcoporum. Istud jus potest praescribi 
a monachis vel a quibusdam aliis, si tarnen justo titulo et bona fule, i. e. 
sine violentia vel invasione. Violenta enim vel invasa nunquam prae- 
scribuntur. Jus episcopale est jus dedicandi, ordines dandi, et curam 
animarum dandi etc.; quae ita adhaerent personae, quod non possunt 
transferri de illa ad aliam. Quod autem cura animarum datur per 
archidiaconum vel presbyteros, ita fit, sicirt per internuntium, sicut 
per cartulam. Jus istud nullo modo praescribitur, sicerti sunt fines. C.“ 
c. 6. C. XVI. q. 3. verb. Silentium imponit. 
„Si incerti sunt fines, nec jus episcopale nec jus parrochiale 
petere potest post XXX annos. Si vero certi, episcopale jus potest 
petere parrochiale non, si bona fide, justo titulo, sine interpellatione 
po'ssedit adversarius. c.“ 3 ). 
A ) Man vergl. die zweite Stelle aus dem Commentar der Huguccio oben S. 18, 
Note 4, wo dieser die hier entwickelte Ansicht des Cardinalis erwähnt. 
2 ) Aus Hugucc. Summa Decr. C. XVI. q. 3 erfahren wir, dass der Cardinalis mit der 
in den beiden vorhergehenden Glossen entwickelten Ansicht, dass für die Präscription
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.