Full text: Nuntiatur des Germanico Malaspina, Sendung des Antonio Possevino

148 
expositae fuerunt, qui indesinenter de eodemmet negotio religionis 
multum illis negotii facessunt cogendo illos religionem suam veterem 
catholicam deserere et ad eorum confessionem Augustanam deficere. 3 ) 
Verum cum eae omnibus pateant S. Ser 4 “ 3 eas in medio relinquere et 
sequentia solum illis exponere necessarium esse duxit, videlicet quod 
ab eo tempore, quo S. Ser 1 “ 3 illis spem fecerat se cum illis religionis 
ergo patientiam habituram apud quamplurimos debitam obedientiam 
omnino quasi amiserit resque eo devenerit, ut quod quisque animo 
conceperit id etiam praetextu eiusmodi promissae patientiae seu 
tolerantiae efFectui dare non erubescat. 
Imprimis vero aliis id vi ac de facto auferre seu rapere audeat, 
quod a multis seculis bono titulo possederunt. Et cum S. Ser tas eius¬ 
modi iniquitatem ad preces spoliatorum inhibet eosque restitui mandat, 
tunc non solum non obeditur ei, sed etiam oportet eam cum eiusmodi 
usurpatoribus atque adeo etiam cum deputatis ipsis provinciae con¬ 
tendere disputare et tandem quasi de omnibus suis rebus gestis 
rationem illis reddere veluti si solum inane principis titulum et nullam 
omnino authoritatem in eos haberet. 4 ) Praeterquam quod etiam 
eorum concionatores adeo ab omni pietate et modestia aversi fuerint, 
ut non veriti sint salvatorem et redemptorem nostrum Dominum 
Jesum in venerabili sacramento altaris diabolum ipsum incarnatum 
vocitare, S tem vero S mi D. N. et M tcm S. Caes., item S. Ser tcm , dominos 
fratres et nepotes suos cum omnibus iis, qui sunt eorum catholicae 
religionis in hac civitate Graecensi, idololatras, apostata, mamalucos 
et desertores Christianae fidei appellare, condemnare et ita impie 
criminari, ut mirum sit, quod Deus Omnipotens tantum scelus ac 
flagitium sustinere potuerit. 5 ) Quod sicut cum sacrosancto evangelio 
et tota divina lege, quam tamen ipsi indesinenter erepunt, omnino 
et ex diametro pugnat, ita etiam S. Ser tas firmiter credit, id nulli 
unquam christiano principi obtigisse, minus quenquam tam patientem 
fuisse, qui totam iniquitatem sufferre potuerit, maxime cum id 
etiam omnibus imperialibus legibus ac ordinationibus repugnet, et ita 
per sese intolerabile sit, ut negari nequeat, quicunque princeps talia 
suis subditis conniveat, illum gladio illo, qui illi ad puniendos malos 
3 ) Vgl. Loserth, FRA 11/50, S. 67/. 
4 ) Vgl. Nr. 39, S. 121. 
5 ) Gemeint sind vor allem die Predigten Hombergers gegen das Fronleich- 
namsjest (Mayer, Hornberger, S. 215 — 226) und die des Landscha/tspredigers 
Christoph Frey anläßlich des Nikolaus)estes getanen Schmähungen gegen den 
Heiligenkult (Loserth, FRA 11/50, S. 66 /.).
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.