Full text: Nuntiatur des Germanico Malaspina, Sendung des Antonio Possevino

150 
sufferre posset, sed tandem omnia susque deque ruere ac S. Ser tcm 
a paganis et Christianis omnem internecionem expectare oporteret. 
Cum haec igitur omnia ita sese habeant et S. Ser tas Deo teste 
nihil aliud sibi a fidelibus suis subditis pollicetur, quam quod et ipsi 
ex christiano zelo eiusmodi S. Ser ,is conatus adiuvare et promovere 
sicut et omne illis imminens malum fideliter avertere non intermissuri 
sint, idcirca S. Ser 1 “ 8 in Dei nomine pro archiducali eius authoritate 
hoc communiter statuere et firmiter decernere voluit: 
(1) quod nimirum deinceps in omnibus suis suorumque ad¬ 
haerentium catholicorum statuum civitatibus, oppidis, dominiis, villis 
et locis, nullo excepto, solummodo nostra orthodoxa ipsa catholica 
christiana Romana religio exerceatur 
(2) et contra eam ab adversariis confessionistis ex baronum et 
equitum numero, qui hic habitabunt, liceat nimirum unum atque 
alterum concionatorem verae Augustanae confessionis habere, qui 
solum illis, eorum uxoribus, liberis 7 ) ac familiae 8 ) in domo provinciali 
concionari ac eorum sacramenta administrare possint, ita tamen ut 
neminem alium admittant et alias nulla iura parochialia neque 
praedicando neque baptizando neque ullo alio modo exercere valeant. 
(3) Demptis pro tertio aliis et videlicet illis baronibus ac equiti¬ 
bus, qui ruri habitant, his quoque licebit dictos concionatores ad se 
vocare vel alios conducere et eorum opera itidem solum pro se, suis 
uxoribus, liberis et familiis uti, alios tamen vicinos nullo pacto allicere 
vel si sponte venirent admittere possint. 
(4) Pro quarto Ser*“ 8 S. quoque serio mandat et imperat, ut 
neque S. Ser 1 ' neque suis adhaerentibus catholicis ullum deinceps 
impedimentum in collatione et confirmatione beneficiorum ab ad¬ 
vocatis fiat, sed sicut iis ante 100, 60, 50, 40, 30 et 20 annos usi sunt 
ita etiam eisdem in futurum pacifice et libere utantur et fruantur 
absque ulla dictorum advocatorum molestia, qui in ecclesiis vel earum 
pertinentiis nihil plane iuris habebunt, nisi quod illis de iure canonico 
et politia Caesarea concessum est. 
(5) Ad haec et quinto S. Ser*“ 8 quoque serio praecipit, ut quicquid 
his superioribus temporibus ecclesiis ipsis ablatum est, id eis intra 
bimestre in solidum restituatur et deinceps nihil omnino tale sub 
gravi eius Ser ,is indignatione attentetur. 
7 ) In der deutschen Fassung sind hier die Frauen und Kinder nicht 
angeführt. 
8 ) Für familia steht in der deutschen Fassung gesindt.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.