148 expositae fuerunt, qui indesinenter de eodemmet negotio religionis multum illis negotii facessunt cogendo illos religionem suam veterem catholicam deserere et ad eorum confessionem Augustanam deficere. 3 ) Verum cum eae omnibus pateant S. Ser 4 “ 3 eas in medio relinquere et sequentia solum illis exponere necessarium esse duxit, videlicet quod ab eo tempore, quo S. Ser 1 “ 3 illis spem fecerat se cum illis religionis ergo patientiam habituram apud quamplurimos debitam obedientiam omnino quasi amiserit resque eo devenerit, ut quod quisque animo conceperit id etiam praetextu eiusmodi promissae patientiae seu tolerantiae efFectui dare non erubescat. Imprimis vero aliis id vi ac de facto auferre seu rapere audeat, quod a multis seculis bono titulo possederunt. Et cum S. Ser tas eius¬ modi iniquitatem ad preces spoliatorum inhibet eosque restitui mandat, tunc non solum non obeditur ei, sed etiam oportet eam cum eiusmodi usurpatoribus atque adeo etiam cum deputatis ipsis provinciae con¬ tendere disputare et tandem quasi de omnibus suis rebus gestis rationem illis reddere veluti si solum inane principis titulum et nullam omnino authoritatem in eos haberet. 4 ) Praeterquam quod etiam eorum concionatores adeo ab omni pietate et modestia aversi fuerint, ut non veriti sint salvatorem et redemptorem nostrum Dominum Jesum in venerabili sacramento altaris diabolum ipsum incarnatum vocitare, S tem vero S mi D. N. et M tcm S. Caes., item S. Ser tcm , dominos fratres et nepotes suos cum omnibus iis, qui sunt eorum catholicae religionis in hac civitate Graecensi, idololatras, apostata, mamalucos et desertores Christianae fidei appellare, condemnare et ita impie criminari, ut mirum sit, quod Deus Omnipotens tantum scelus ac flagitium sustinere potuerit. 5 ) Quod sicut cum sacrosancto evangelio et tota divina lege, quam tamen ipsi indesinenter erepunt, omnino et ex diametro pugnat, ita etiam S. Ser tas firmiter credit, id nulli unquam christiano principi obtigisse, minus quenquam tam patientem fuisse, qui totam iniquitatem sufferre potuerit, maxime cum id etiam omnibus imperialibus legibus ac ordinationibus repugnet, et ita per sese intolerabile sit, ut negari nequeat, quicunque princeps talia suis subditis conniveat, illum gladio illo, qui illi ad puniendos malos 3 ) Vgl. Loserth, FRA 11/50, S. 67/. 4 ) Vgl. Nr. 39, S. 121. 5 ) Gemeint sind vor allem die Predigten Hombergers gegen das Fronleich- namsjest (Mayer, Hornberger, S. 215 — 226) und die des Landscha/tspredigers Christoph Frey anläßlich des Nikolaus)estes getanen Schmähungen gegen den Heiligenkult (Loserth, FRA 11/50, S. 66 /.).