Full text: Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 56. Band, (Jahrgang 1867)

Roswitha und Conrad Celtes. 
5 r> 
magnificaeque circa mei utilitatem benignitatis atque dilectionis plc- 
nitudinem condignarum recompensatione gratiarum rcmetiri non suf- 
ficio, quia, cum philosophicis adprime studiis enutriti et scientia 
longe excellentius sitis perfecti, rnei opusculum, vilis mulierculae, 
vestra admiratione dignum duxistis, et largitorem in me operantis 
gratiae fraterno affectu gratulantes laudastis, arbitrantes, mihi in 
esse aliquantulam scientiam artium, quacum subtilitas longe prae- 
terit mei muliebre ingenium. Denique rusticitatem meae dictatiuncu- 
lae hactenus vix audebam paucis ac solummodo familiaribus meis 
ostendere; unde paene opera cessavit dictandi ultra aliquid liujus- 
modi, quia, sicut pauci fuere, qui me prodente perspicerent, ita 
non multi, qui, vel quid corrigenduna inesset, enuclearent vel ad 
audendum aliquid liuic simile provocarent.. At nunc, quia tri um te- 
stimonium constat esse verum, vestris corrnborata sententiis, fidu- 
cialius praesumo, et componendis operam dare, si quando Deus 
annuerit posse, et quorumcumque sapientium examen subire. 
Inter liaec diversis affectibus, gaudio videlicet et metu, in diver- 
sum trabor; Deum namque, cujus solummodo gratia sum id, quod 
sum, in me laudari cordetenus gaüdeo: sed major, quam sim, videri 
timeo , quia utrumque nefas esse non ambigo, et gratuitum dei donum 
negare et non acceptum accepisse simulare. Unde non denego, praes- 
tante gratia creatoris per dynamin me artes scire, quia sum animal 
capax disciplinae, sed per energiam fateor omnino nescire. Perspi- 
cax quoque ingenium divinitus mihi collatum esse agnosco, sed ma- 
gistrorum cessante diligentia, incultum et propriae pigritia inertiae 
torpet neglectum. Quapropter, ne in me donum dei annullaretur ob 
neglegentiam mei, si qua forte fila vel etiam tloccos de panniculis, 
a veste pbilosopbiae abruptis, evellere quivi, praefato opusculo inse- 
rere curavi, quo vilitas meae inscientiae intermixtione nobilioris ma- 
teriae illustraretur, et largitor ingenii tanto amplius in me jure lau- 
daretur, quanto muliebris sensus tardior esse creditur. Haec mea in 
dictando intentio, liaec sola mei sudoris est causa, neque simulando 
me nescita scire jacto, sed quantum ad me tantum scio , quod nescio. 
Quia enim attactu vestri favoris atque petitionis arundineo more in- 
clinata, libellum, quem tali intentione disposui, sed usque liuc pro 
sui vilitate occultare, quam in palam proferre malui, vobis perscru- 
tandum tradidi, decet, ut non minoris diligentia sollicitudinis eum 
emendando investigetis, quam proprii seriem laboris. Et sic tandem
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.