Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 56. Band, (Jahrgang 1867)

!>4

Asch  1)  a  c  h

alii  colunt  legendo,  quo  eodem  dictationis  genere,  quo  turpia  lascivarum
  incesta  feminarum  reeitabantur,  laudabilis  sacrarum  castimonia
  virginum  juxta  mei  facultatem  ingenioli  celebraretur.  Hoc  tarnen
facit  non  raro  verecundari  gravique  rubore  perfundi,  quod,  bujusmodi
  specie  dictationis  cogente,  detestabileni  inlicite  amantium  dementiam
  et  raale  dulcia  colloquia  eorum,  quae  nee  nostro  auditui
permittuntur,  accommodari  dictando  mente  tractavi  et  stili  officio
designavi.  Sed  [si]  haec  erubescendo  neglegerem,  nec  proposito  satisfacerem,
  nec  innnoccentium  laudem  adeo  plene  juxta  meum  posse
exponerem,  quia,  quanto  blanditiae  amantium  ad  illiciendum  promptiores,
  tanto  et  superni  ädjutoris  gloria  subiimibr  et  triumphantium
victoria  probatur  gloriosior,  praesertim  cum  feminea  fragilitas  vineeret
  et  virilis  robur  confusioni  subjaceret.  Non  enim  dubito,  mihi  ab
aiiquibus  obici,  quod  hujus  vilitas  dictationis  multo  inferior,  multo
contractior  penitusque  dissimilis  ejus,  quem  proponebam  imitari.  Sit,
sententiis  concedo:  ipsis  tarnen  denuntio,  me  in  boc  jure  reprehendi
non  posse,  quasi  bis  veile  abusive  assimilari,  qui  mei  inertiam  longe
praecesserunt  inscientia  sublimiori.  Nec  enim  tantae  surn  jactantiae,  ut
vel  extremis  me  praesumam  conferre  auctorum  alumnis,  sed  boc  solum
niter,  ut  licet  nullatenus  valeam  apte,  supplici  tarnen  mentis  devotione
acceptum  in  datorem  retorqueam  ingenium.  Ideoque  non  sum  adeo
amatrix  mei,  ut  pro  vitanda  reprebensione,  Christi,  qui  in  sanctis  operatur,
  virtutem,  quocumque  ipse  dabit  posse,  cessem  praedicare.  Si  enim
alicui  placet  mea  devotio,  gaudebo  ,  si  autem,  vel  pro  mei  abjectione,
vel  pro  vitiosi  sermonis  rusticitate,  nulli  placet,  memet  ipsum  tarnen
juvat,  quod  l'eci,  quia,  dum  proprii  vilitatem  laboris,  in  aliis  meae
inscientiae  opusculis  beroico  ligatam  strophio,  in  hoc  dramatica
junctam  serie  colo,  perniciosas  gentilium  delicias  abstinendo  devito.

III.  b.
F.pistola  Hrotsvithae-  ad  quosdam  sapientes  hujus  libri  (comoedianim)  fautores').

Piene  sciis  et  bene  moratis  nec  alieno  profectui  invidentibus,  sed,
ut  decet  vere  sapientes,  congratulantibus,  Hrotsvith,  nesciola  nullaque
  probitate  idonea,  praesens  valere  et  perpes  gaudere.  Vestrae
igitur  laudandae  bumilitatis  magnitudinem  satis  admirari  nequeo.

1 )  Celtes  fügt  hei:  et  emenriathres,  prius  quam  lihros  suos  ederet.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.