Full text: Nuntiatur des Germanico Malaspina, Sendung des Antonio Possevino

356 
agendum sit, quaque via et ratione procedendum, ut ad id, quod 
intenditur, possit pervenire. Princeps vel domesticis vel esternis con¬ 
siliis vult fidem adhibere, si cum externis cohaeret iam et nunc satis 
superque cum principibus deliberatum fuit et ab iis modus procedendi 
in negocio ita clare praescriptus, ut errari difficile possit. Fuit quoque 
consultum cum Summo Pontifice nec fuit, qui non iudicaverit nego¬ 
tium recte et ex sententia confici posse dummodo, Ser tas S. pie aggre¬ 
diatur et viriliter pergat, et S. S*“ 3 non consilio solum, sed ope etiam 
auxilio ita prospexit in praesenti, et etiam pollicita est inposterum, 
se quotiescunque necesse fuerit, 4 ) omnibus Ser tis S. rebus praesto fu¬ 
turam, ut non temere sperandum sit, quin negotium eum, quem 
optamus exitum habiturum sit, si domesticis quoque consiliariis vult 
adhaerere, ipsi licet ea fuerint mente et sententia, ut priusque collo¬ 
caretur praesidium tentaretur an vellent salutaribus S. S tls monitis 
morem gerere, omnes tamen iugiter senserunt, si principis decreto 
publicando heretici non acquiescerent, Ser ,cm S. debere omnino prae¬ 
sidium ponere statuumque facere separationem. 
Quare ex iis, quae supra commemorata sunt, facile colligitur 
principem in conscientia tutum esse non posse, quo minus si forte 
evenerit, ut heretici non obtemperent, ipse tunc faciat separationem 
praesidiumque ponat, et hoc principi obscurum esse non debet. Atque 
a nobis ita dictum volumus, ne si aliquis, ut non temere timendum 
est, in religione claudicans nova proponeret deliberataque et S. S ü per 
literas sancte promissa pervertere atque dissolvere conaretur nego- 
ciumque in longinquum vel potius in perpetuum producere, 5 ) eidem 
principis aures ullo modo patere debeant et hac una in re potissimum 
omnis difficultas et discrimen consistit, nam illud nihil aliud esset 
quam quaerere excusationes vanas in peccatis, et principes et prae¬ 
cipue S. S ,as facile perciperent, quod una sublata difficultate statim 
altera emergit non zelo Dei, sed tantum ut nihil in negotio perficiatur. 
Veruntamen cum ea sit pietas Ser tls S. ea in catholicam religionem 
animi propensio, qua maior desiderari non potest, nemini dubium est, 
quin omnia alacri constantique animo effectura sit, cum incongruum 
sit, atque indecorum principes per legatos consulere, et mox eorum 
auditum salutare consilium propter pravam privatorum homininum 
opinionem contemnere. 
4 ) Vgl. Nr. 1, Anm. 26, und Nr. 93, S. 258. 
5 ) Diesbezügliche Schreiben Erzherzog Karls von 1578 nach der Brücker 
Pazifikalion und von 1581 nach der Suspendierung des Religionsdekretes (Arch. 
Val. Principi 36, j. 153 r ; Loserth, FRA 11/50, S. 2—3 und 241—243).
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.