Ad spccimen liovae editionis Pracmoiiitnm.
Expositis iis, quae ad censuram quandam editionum Theopha-
nis anteriorum facere videbantur, subjungere quaedam libet, quae
Georgii maximopere Hamartoli historiam manuscriptam *) spectant,
dignissimam sane , quae tandem aliquando tota in lucem publieam
prodeat. Ea in editione, quam pare adornando plus semel non sine
fructu usus sum, cuius rei documenta quaedam luculenta Specimen
nostrum suppeditabit. Vixisse hunc scriptorum seculo post Christum
natum nono putant, quanquam finis libri quaedam habere videtur,
quae continuatoris cujusdam manus recentior adjicienda curayit.
Quid? quod totus Hamartoli über, de quo adeundus Fabricius bi-
blioth. Gr. ed. Harl. T. 7, p. 463, aliam in aliis codieibus formam
prae se ferre dicitur, in quod futurus, quem vehementer exopto, edi-
tor diligenter, ut spero, inquiret.
Theophane Georgium Hamartolum, cum suam ipse historiam
conscriberet, praeter alios huius generis auctores usum fuisse, libri
lectio mihi persuasit; unde locis haud paucis ipsa Theophanis verba
lueem aliquam formamque emendatiorem adipiscuntur. Hamartolum
vero multoties Leo Grammaticus exscripsit, cuius partem posteriorem
cum ante hos ducentos fere annos Franciscus Combefisus edidisset,
priorem nostro aevo Cramerus Britannus ex libris manuscriptis
*) Codex bibliolhecae imperialis Vindobonensis, ex quo sequentem Hamartoli
narrationem decerpsi, inscribitur: Georgii monachi excerpta chro
no graphia. Cod. Vindob. Hist. Graec. Piro. XL, olim 39. Bst
ejus forma, quam dicunt, Fol. Bst foliorum 326. Et folia 1 — 48 sunt char-
tacea, manus reccntioris; folia 49 — 314 membranacca; folia 315 326
phartacea, manus recentioris.