Full text: Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 154. Band, (Jahrgang 1907)

Studien zur Geschichte der altdeutschen Predigt. 
57 
debet esse largior quam lingua. Sanct. 4, 1: sed dicit aliquis: 
,durum est, bonis operibus strenue et viriliter insistereh re- 
spoudeo: docebo, quomodo fiet facile. unum tantum fac, et ei'it 
leve. consuesce tantum et exercitare in hoc. omnia enim incon- 
sueta primo videntur difficilia. difficile est primo discere clericalem 
scientiam, consuetudine autem superveniente fit leve et valde de- 
lectabile. — rusticus habet duros nervös, fortes lacertos. exerci- 
tatio hoc facit. sine opere mollescit. voluntas facit usum, usus 
exercitium, exercitium vires in omni labore subministrat. •—- plus 
enim meretur, qui sapienter operatur et rationabiliter etiam in 
uno opere quam alius, qui insipienter et brutaliter in multis. 
nota: bruta quedam multum laborant, ut patet in equis, bubus, 
asinis, mulis etc., sed nihil celestis premii percipiunt, quia tan 
tum pro terra laborant. sic homines quidam. Spec. 57,1 (63,1): 
unum, ut bonis operibus nullum mortale peccatum sit admixtum. 
quotcunque enim essent nobiles et boni cibi, si essent capitibus 
et pedibus bufonum et araneis etc. abominabilibus farcinati vel 
impleti, fierent tibi plurimum abominabiles et contrarii. secun- 
dum, ut, si bona facis, quod illa discrete facias. nota saltem, 
ne te, quantumcunque peccasti, occidas vel destruas vel stultum 
facias ex nimia penitentia, ut miser Judas, sequitur, ne omnino 
nimis jejunes, vigiles, usque quod vires perdas vel sensum. hoc 
non querit Deus, quantumcunque peccasti. sed non est necesse, 
vobis de hoc predicare, quia pauci seculares in hoc offendunt. 
Spec. 82, 4: jejunat enim, orat, eleemosinam dat, genuflectit, 
non tarnen firmus est in voluntate, quod cum Domino velit 
perseverare, sed sicut ante jejunium, sic nunc post Pascha pro- 
ponit luxuriari, torneamenta exercere, pro magna superbia 
chorizare, proximos decipere etc. Sanct. 8, 2: si enim tanta 
bona quis faceret ut unus apostolorum, nisi peccatum caveat, 
ut patet in Juda, dampnabitur. immo, si tanta bona de quibus 
mundus miraretur, Deo non sufficeret, nisi peccatum caveret, 
ut patet in Salomone. immo, si esset aliquis in terra, ut angelus 
fuerit in celo, si mortale non caveret, periret. Sanct. 86, 2: 
acceptior vilis ancilla vel leprosus, ex infirmitate vel paupertate 
nihil boni facere valens, si est virtuosus, quam ditissimus rex 
vel princeps, ecclesias et claustra edificans, largissimas eleemo- 
sinas tribuens et aliis bonis operibus se exercens, si est vitiosus. 
(Wert der guten Werke) Spec. 70, 2: hoc facit, ut in cor-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.