Studien zur Geschichte der altdeutschen Predigt. 57 debet esse largior quam lingua. Sanct. 4, 1: sed dicit aliquis: ,durum est, bonis operibus strenue et viriliter insistereh re- spoudeo: docebo, quomodo fiet facile. unum tantum fac, et ei'it leve. consuesce tantum et exercitare in hoc. omnia enim incon- sueta primo videntur difficilia. difficile est primo discere clericalem scientiam, consuetudine autem superveniente fit leve et valde de- lectabile. — rusticus habet duros nervös, fortes lacertos. exerci- tatio hoc facit. sine opere mollescit. voluntas facit usum, usus exercitium, exercitium vires in omni labore subministrat. •—- plus enim meretur, qui sapienter operatur et rationabiliter etiam in uno opere quam alius, qui insipienter et brutaliter in multis. nota: bruta quedam multum laborant, ut patet in equis, bubus, asinis, mulis etc., sed nihil celestis premii percipiunt, quia tan tum pro terra laborant. sic homines quidam. Spec. 57,1 (63,1): unum, ut bonis operibus nullum mortale peccatum sit admixtum. quotcunque enim essent nobiles et boni cibi, si essent capitibus et pedibus bufonum et araneis etc. abominabilibus farcinati vel impleti, fierent tibi plurimum abominabiles et contrarii. secun- dum, ut, si bona facis, quod illa discrete facias. nota saltem, ne te, quantumcunque peccasti, occidas vel destruas vel stultum facias ex nimia penitentia, ut miser Judas, sequitur, ne omnino nimis jejunes, vigiles, usque quod vires perdas vel sensum. hoc non querit Deus, quantumcunque peccasti. sed non est necesse, vobis de hoc predicare, quia pauci seculares in hoc offendunt. Spec. 82, 4: jejunat enim, orat, eleemosinam dat, genuflectit, non tarnen firmus est in voluntate, quod cum Domino velit perseverare, sed sicut ante jejunium, sic nunc post Pascha pro- ponit luxuriari, torneamenta exercere, pro magna superbia chorizare, proximos decipere etc. Sanct. 8, 2: si enim tanta bona quis faceret ut unus apostolorum, nisi peccatum caveat, ut patet in Juda, dampnabitur. immo, si tanta bona de quibus mundus miraretur, Deo non sufficeret, nisi peccatum caveret, ut patet in Salomone. immo, si esset aliquis in terra, ut angelus fuerit in celo, si mortale non caveret, periret. Sanct. 86, 2: acceptior vilis ancilla vel leprosus, ex infirmitate vel paupertate nihil boni facere valens, si est virtuosus, quam ditissimus rex vel princeps, ecclesias et claustra edificans, largissimas eleemo- sinas tribuens et aliis bonis operibus se exercens, si est vitiosus. (Wert der guten Werke) Spec. 70, 2: hoc facit, ut in cor-