187
lettera A B apparet, 4 ) ita trutinatam ac elucidatam, ut S. Ser ,as omnino
speravit negocium hoc penitus sopitum ipsique capitulo perpetuum
silentium circa hoc impositum esse. Eo praesertim perpenso, quod
etiam personae ecclesiasticae (ab ordinariis impositionibus alioquin
exemptae) ab huius modi contributionibus ob instantem necessitatem
ad deffendenda confinia contra irruptionem Turearum erogandis, omni
iure et canonico et civili teneantur.
Verumtamen cum S. Ser“ praeter spem secus evenerit nec huius
rei finis esse velit, placuit eidem non obstantibus praedictis et reliquis
omnibus alias contra ipsos canonicos eorumque machinationem ad
longum deductis in solam gratiam S. S“ s etiam cum detrimento S. Ser“ 3
in talem condescendere sententiam. Ut nimirum de caetero asserti
canonici solum ad ordinariarum, steurarum exsolutionem, eatenus uti
caeteri teneantur, quatenus eorum bona in comitatu nostro Goriciensi
sub nostra iurisdictione existentia pro rata communis oblationis atque
impositionis tangit. Ita ut de reliquis eorum bonis sub dominio Veneto
vel territorio Aquileiensi situatis nihil quicquam ipsi communitati
Goriciensi contribuere cogantur, quinimo impositionis hebdomadalis
(uti vocant) omnino immunes sint. Quae sane S. Ser“ 3 deliberatio cum
juribus suis et inveteratae consuetudini ipsius comitatus Goriciensis
non parum deroget canonicisque multum tribuat, procul dubio S. S“
non nisi grata ipsis vero canonicis gratissima esse debebit. Placeat
modo rev mo nuncio S. S“ hanc Ser“ s S. perbenignam resolutionem
perscribere 5 ) eidemque disertis verbis insinuare, S. Ser tcm ad quis vota
S. S“ 3 esse promptissimam eidemque nihil non debere, sed praeten-
sam exemptionem, maxime si eidem totaliter locus foret, per se esse
talem, ut non solum S. Ser“ et suis provinciis verum etiam toti rei-
publicae Christianae praeter modum praeiudicalis ac damnosa sit.
Atque his tandem eandem S. Ser tom rev mo nuncio singularis bene¬
volentiae affectum offerendo.
Wolfgang Schrannz m. p. P. Wanzl m. p.
4 ) A: Extractus ex conventione inter Venetos et patriarcham Aqui-
leiensem cardinalem Ludovicum de Tek germanum, quod comiti Goritiensi do
mandato imperatoris fidelitatem juravit et regalia patriarchatus ab eo recepit.
Facta anno Domini 1445 (Arch. Vat. Nunz. Oerm. 100, f. 225™ und 228°).
B: Sententia Tridentina (Ebenda f. 219 r und 224”).
s ) Siehe Nr. 55.