Full text: Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 159. Band, (Jahrgang 1908)

26 
IV. Abhandlung: Schönbach. 
trina declinarent. — (33 a ) solent sepe magistri, ubi scolarium 
multitudo est, sub se alios habere magisterculos, qui, si cogno- 
verint magistrum esse durum atque severum, ut ei placeant, 
ejus proterviam imitantes pueros verberant et increpant. — 
hujusmodi magistros quidam prelati ecclesiarum imitantur. si 
ipsi fuerint duri et iracundi, consimiles sibi adjutores assumunt, 
ne aliquid consolationis subditi in eis reperiant. tales imitantur 
nonnulli abbates, qui, cum rigidi sunt atque severi, consimiles 
sibi eligunt priores, sub hujusmodi prelatis, in quibus multum 
est correctionis et modicum consolationis, oriuntur murmurationes 
et detractiones malarumque voluntatum conceptiones. — (33 d ) 
,coagulatum est sicut lac cor eorum' 1 — ,montes coagulatos', 2 
alia translatio habet ,montes incaseatosh unde coagulatum et 
incaseatum idem est. ex coagulo fit caseus, qui, quanto plus 
antiquatur, tanto plus induratur, pallescit et propter sal ama- 
rescit. — quidam sunt, qui, cum ad dignitates aspirant, lacteos 
se simulant, candorem lactis preferentes in ficta caritate, per- 
spicuitatem in ficta mentis sinceritate; tactu lenes sunt, quia 
tractabiles, et gustu suaves, quia affabiles. cum vero prelaturas 
desideratas adepti fuerint, mox fermento malitie et nequitie sue 
apposito vel (34 a ), ut verius dicam, declarato, coagulatur sicut 
lac cor eorum. incaseati vero coacescunt et quotidie durescunt, 
pallescunt et propter sal amarescunt. acredo 3 casei significat 
vitium feliis et invidie. coagulum lactis aliquando valde ace- 
tosum est. duritia casei vitium exprimit immoderati rigoris et 
immisericordie. pallor casei vitium exprimit tristitie et accidie. 
salsugo, que in caseo est, vitium designat amaritudinis et ire. 
Freso dicit, quod omnis caseus naturaliter sit malus. quod apud 
eos vere videtur, eo quod pinguedinem lactis sic exprimant, ut 
sicci et aridi modicum in se saporis habeant. apud nos vero 
casei quidam valde boni sunt et bene conveniunt, eo quod pin- 
gues sint et bene pressi atque temperanter salsi. tales casei 
significant prelatos bonos. — caseus, si nimis modicum salsus 
fuerit, vermes citius ex se gignit. sic prelatus, si nimis dulcis 
et remissus fuerit —. (35 11 ) non tarnen credendum est, quod 
Deus manus corporales habeat, cum spiritus sit, sed manus ejus 
1 Psalm. 118, 70. 2 Psalm. 67, 17. 
3 = acerbitas, vgl. Diefenbach und Du Cange 1, 61.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.