Full text: Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 159. Band, (Jahrgang 1908)

28 
IV. Abhandlung: Schönbach. 
potens rex, licet in regno suo ubique esse poterit per potentiam, 
non enim ubique in omni loco dominationis sue esse potest per 
corporalem presentiam, eo quod in modico loco ipse totus con- 
tineatur et non sit extra eundem locum. quod si aliquid tibi 
promisit, et ipsum quesieris in loco, ubi presens non est, pro- 
missa tibi beneficia tune temporis persolvere non poterit. — 
(43 b ) ut enim taceam de apostasia, valde sibi cavere debent 
monachi, quando de monasterio exeunt ad seculum etiam ne- 
cessitatis causa, et maxime bii, quos affectus parentum et ami- 
corum trahit et extrahit, quia latrones in via sunt ad inter- 
fectionem animarum paratissimi. quando ex affectu amicorum 
invitantium apponuntur fercula diversa laute et studiose prepa- 
rata, mox inimica caro, immo diabolus per illam, suadet nimis 
et avidius sumere, quam scilicet necessitas exquirat. idem di- 
cimus de diversis potibus et vino exquisito. cum magno Studio 
caritatis homines seculares religiosos suscipere solent; in villis 
et plateis civitatum plurimum se videntibus objiciunt vanitates, 
tarn in edificiis quam in personis pompaticis; occurrunt ibi 
personis contemplativis et seculo mortuis femine speciose in 
habitu ornato 1 et cum illis frequenter manducant. — auditur 
apud seculares in conviviis chorus 2 tibie, lira et cythara atque 
diversa musicorum genera, que omnia libidinis sunt iucentiva. 
— (45 b ) personis religiosis et caritatem habentibus frequentius 
secreta celestia revelantur et dono Dei intelligunt, que littera- 
tiores intelligere non possunt. — (46“) aliquando intelleximus, 
ut propter verbum a prelato durius prolatum sive propter levem 
disciplinam quidam non solum declinarent a judicio capituli, 
sed etiam a lege Dei, Ordinem videlicet deserentes. unde cum 
talibus misericorditer in judiciis agendum est, ne, si forte ru- 
bigo durius eradatur, vas (46 b ) ipsum frangatur. 3 — (46 c ) si 
non esset magna dulcedo humano spiritui in divinis eloquiis, 
id est, sacris scripturis discendis atque docendis, non tantum 
infiniti hodie in illorum Studio laborare possent. considerate 
magnos et divites theologos, attendite diversarum civitatum 
magistros: ut divina eloquia digne docere atque predicare va- 
leant, in illorum lectione et meditatione die noctuque desudant. 
1 ornatu Hs. 2 choras Hs. 
3 Vgl. JEzech, 24, 6 ff.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.