2
V. Abhandlung: Bergraan.
simam, Dauentriensem dico. anno 1492 impressam, 1 qui
praeparauit, quamquam codice quodam notae non deterrimae
usns erat, textum tarnen satis corruptum praebuit ex arbitrio
rnultis mutatis erroribusque plurimis neglegentia typograplii
admissis.
Paulo melior dicenda est editio Aldina, Uenetiae anno
1501 typis descripta, cuius editor codicem ,ab usque Britannis'
accitum se testatur secutum esse. 2 Hane editionem Aldinam
ducem sequuntur editiones et quae Lucronii a. 1512 et quae
paulo post, neque tarnen anno neque loco indicato, in lucem
prodiit, utraque commentai’iis Antonii Nebrissensis instructa.
Deinde Joannes Sichardus, qui anno 1527 nouam edi
tionem. Basileae typis excudendam curauit, ,Codices uetustiores'
quosdam adhibuerat, quo subsidio fultus textum tarnen non
multo puriorem reddidit. Inter hos uetustiores unum diserte
nominal, quem ad se Argentorato submissum esse dicit a ,uiro
consulari Uuerinhero Uuoflino*. Hic Codex sine dubio idem
1 Exstant quidem editiones duae antiquiores, sed partes tantummodo
paruas corporis Prudentiani continent; Hamartigenia enim et Psyclio-
machia primum iam anno 1470, Psychomachia 1473 typis descriptae sunt.
Editio, quam supra diximus, Dauentriensis totius Prudentii editio prin-
ceps uere habenda est. Falso enim Dressei in editionis suae praefa-
tione (p. XXV) discrimen statuit inter antiquiorem quandam editionem
(formae quadratae sine loco et anno) a Fabricio nominatam et Dauen
triensem. Kam quae in calce illius editionis legi Dressei dicit, ea
re uera ad Dauentriensem spectant, quae et ipsa loci et anni indicio
caret et formae quadratae est. Atque in exemplari, quod uidi in biblio-
tlieca uniuersitatis Cantabrigiensis, sat antiquis litteris scriptum exstat:
Impressum Dauentriae typis JRichardi Pafraet circa annos 1490. Similia
exemplaria in bibliotheca regia Berolinensi, in cuius catalogo editio
anno 1490 adsignatur, et in bibliotheca Musei Britannici seruantur, cuius
qui confecit catalogum dubitanter librum 1497 impressum esse posuit.
Sed exstant certa quaedam indicia typographica, ut ii, qui studiis incuna-
bulorum, quae uocantur, operam dant, iam de anno 1492 non dubitent.
2 Huius codicis lectiones cum Gu elferb. Aug. 56. 18 saepe conspirare docet
Obbarius in edit. prol. p. XXXII. Ordo carminum, quem praebet Aldina,
a ceteris editionibus abhorret: Ps primum habet locum, Pe 10 inter H
et Pe 1 inseritur, S post Pe ponitur. Hic ordo re uera cognatus est or-
diui ueterum codicum Britannicorum (u. infra). Etiam editio Dauen
triensis cum familia quadam codicum Britannicorum conexum uidetur
habuisse.