56
Scriptores occidentales de Heraclio.
Suscepit igitur lignum sanctae crucis, et omnes populi
cum ramis gaudentes et cereis alii obviam pergunt, et alii
subsequuntur. Odor enim suavissimus, volitante divinilus
aura, per hominum pectora se diffudit usque Jerusalem,, ex
quo de phano Cosroe sumpta est sancta crux. Cum igitur Imperator,
de monte olivarum descendens, per portam, qua dominus
intravit tempore passionis, cum equo regio et imperialibus
ornamentis intrare vellet, repente lapides, de porta descendentes
et unum parietem continuum facientes, m.eatum clauserunt.
Admirantes cuncti et atloniti, in a.ltum respicientes viderunl
signum crucis in coelo flammeo splendore fulgentem. Angelus
quoque domini illud in manus accipiens ait: quando rex
coelorum, redemptioni s humanae c ompleturus s acramentum,
per hunc aditum intravit, non se
purpur atum aut coronatum exhibuit in praccellentis
equi vehiculo; sed humilis aselli tergo
insidens cultoribus suis humilitatis reliquit
exe mpI um. Quibus dictis angclus confestim &>elum, ascendit.
Trine imperator, depositis insigniis dignitatis, discalceatus
et linea zona accinctus, crucem manu suscipiens, perfusus
lachrymis et erectis ad coelum oculis ad portam properat, illoque
hurniliter appropinquante duritia lapidum coeleste sensit
imperium; statimque porta se surrigens liberum intrantibus
patefecit ingressum. Gloriosus autem Augustus in laudibus
prorum,pens ait: o crux splendidior aslris, mundo
celebris, hominibus mul tum amabilis, sanctis universis,
quae sola fuisti digna portare talentum
mundi, dulce lignum, dulces clavos, dulcia ferens
po ndera, salva praes entern catervam, in tuis
ho die laudibus congregatam. Crucemque in suo loco
restituit.