Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 9. Band, (Jahrgang 1852)

Scriptores  oecidentales  de  Heraclio.

ö5
Sarabara  vero  ante  pontem  castrametatus  est.  Multi  tune
Romanorum  inordinate  Persis  intulere  conflictum,  et  cum
fugam  simulassent  Persae,  ab  insidiis  trucidantur.  Multitudo
deinde  barbarorum  per  fluminis  ripam  Romanos  acriter  sagitabant;
  et  tandem  giganteus  Persa  Imperatorem  in  medio
pontis  aggreditur,  quem  Imperator  lancea  transf’ossum  in
amnis  ßuenta  projecit;  quo  facto  barbari  in  fugam  convcrsi
sunt.  Alium  quoque  praefectum  per  intercessionem  gloriosissimae
  Virginia  dimicans  superavit:  grando  quippe  vebemens
super  ejus  exercitum  cecidit  et  multos  extinxit,  Christianorum
  acie  tranquilla  manente.  Post  haec  Chosroe  alium  misit
praetorem.  coadunatis  militiis,  qui  dure  cum  Heraclio  dimicavit
  usque  in  horam  nonam.  Opitulante  vero  sancta  dei  genitrice
  Heraclius  cum  superavit  atque  occidit,  multique  Persae
caesi  sunt,  ita  ut  magna  pars  Romani  exercitus  spoliis
ditaretur.
Ad  Chosroe  auteni  redeuntes  dicamus,  quod  in  tantum.
elatus  erat,  ut  a  vicinis  gentibus,  quas  suo  dominio  subjugaverat,
  se  coli  quasi  deum  juberet  et  vocari  regem  regum  et
dominum  dominan  lium.  Fecerat  quoque  sibi  turrem  argentemn,
  in  qua  interlucenlibus  gemmis  thronum  extruxerat
aureum.,  ibique  solis  quadrigam  et  lunae  ac  stellaruni  imaginem
  collocaverat,  ac  per  subtiles  occultosque  mecitus  aqua
dimissa  videbatur  pluere  quasi  deus.
Misit  igitur  ultimo  contra  Heracliuni  filium.  suum,  placuitque
  utrique  principi,  ut  mutuo  super  pontem  confligerent,  et
cui  sors  conferret  victoriam,  ipse  cunctis  imperaret.  Pulsatus
autem  omnipotens  deus  Christiaporum  lachrymis  Heraclio  concessit
  de  koste  triumphum.  Chosroe  quoque  exercitus  ad  fidem
conversus  ejus  potestati  subjicitur.  Inde  Heraclius  cuncla
regna,  quae  sibi  Chosroe  subjecerat,  perlustrans  ad  ejus  sedem
pervenit,  sedentemque  in  aureo  throno  invenit,  et  tremebunde
se  salutanti  optationem  dedit,  dicens:  pro  eo,  quod,
sanctae  crucis  lignum  quam  vis  indignus  honorifice
  tr  actast  i,  si  f  i  d  e  m  C  h  risti  sus  c  i  pis,  regnu  m
Persarum  cum  patr  imonio  in  vita  tibi  conceditur,
a  cceptis  tarnen  pacis  obsidibus.  Sed  renuenti  caput
abscidit.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.