270
Joseph Chmel.
Es zeigte sieh diese Missstimmung in dem Klerus auf allen
Seiten, bei dem Regular-Klerus nicht weniger als bei den Säcularen,
„ad se. Res est dilata per aliquot dies ut est modus curiae nostrae, quae
„nihil absolvit sine mora. Cum reventum esset ad consilium, Magister Ulricus
„Sonnenberger et ego soli fuimus, qui partes Electi juvimus, conatique magno-„pere
sumus Caesaris mentem ad illum inclinare. Sed neque Caesar flecti
potuit, neque reliqui consiliarii eius propositi erant, ut Electo mos gereretur.
„Sic res impedita, eo tarnen deductum negotium est, ut placeat Caesari,
„Ecclesiae Pataviensi provideri de quacunque persona excepto Electo
„(Propst Albreclit war also aufgegeben, wahrscheinlich wegen der diffama-„tiones)
quemadmodum ex literis imperialibus plene percipies. Neque plus hac
„vice obtinere potui. Facit sibi hoc incommodum Electus ipse, qui nimis visus
„est Caesarem parvi facere. Misit enim huc ex suis unum secretissimum
„Marescallum nomine curiae suae per eumque non decem millia, ut mentiti
„sunt oratores sui Romae , sed duo millia tantum florenorum
„obtulit, si Caesar sibi injurias remittens pro eo Papae scriberet. Visum
„f ui t Caesari grave, tan tarn iniuriam pro tarn parva pecunia
„re mitte re. Ille autem dixit, se ad suum dominum iturum, reversurumque
„post dies aliquot cum maiori potestate, sperareque bene posse negotium
„terminari. Sic ille abiit, neque unquam reversus est. Scripsimus Magister
„Ulricus et ego ipsi Electo sperabamusque negotium pro minori summa
„posse componi, quam sex millium florenorum (es blieb bei 6000 fl.).
„Neque putabamus rem illicitam, quod ille pecuniam daretpro offensa domino
„suo facta, si gratiam mereri vellet. Est enim modus omnium gentium, ut
„damna pecuniis resarciant. Ille autem Electus, qui pluries mihi scripserat
„et Magistro Ulrico ut causam suam adjuvaremus, neque nuncium ad Caesarem
„remisit neque ad nos rescripsit. Nescimus quae causa cum retinuit, nisi
„quia putabamus liabuisse eum scripta de curia (romana), per quae cer-„tificatus
sit etiam invito Caesare Pap am sibi provisurum.
„Sic bonus vir sibi ipsi turbas facit, et nunc procuratores sui Caesarem
„publice diffamant, quod quam moleste Sublimitas Imperatoria tulerit nequeo
„exprimere. Utcunque sit, Caesar ad id deuenit ut placeat ei, Ecclesiae Pata-„viensi
de quavis persona provideri, dummodo Electus excludatur; per hanc
„viam poterit dominus noster (Papa) Ecclesiam illam pacificare. Neque enim
„difficile erit alium reperire qui suam Ecclesiam Electo tradat et accipiat
„Pataviensem , vel Frisingensis vel Brixinensis vel Eystetensis, vel Augu-„stensis
vel alius quis requiratur. Mihi tarnen hoc medium videtur magis quod
„subjiciam, videlicet quod dominus noster sanctissimus onus hoc concordandi
„Electum cum Caesare in se susciperet et faceret, quod Electus ratum se
„habere promitteret, quicquid per Suam Sanctitatem determinaretur dandum
„Caesari pro satisfactione injuriarum. Putarem enim hoc Imperatorem non
„recusaturum et sic ille Ecclesiam obtineretj alioquin non intelligo quod Papa
„possit sine indignatione Caesaris liunc Electum promovere et possent in