Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 9. Band, (Jahrgang 1852)

166

Epimetrum  primum.

Isauriam  Ciliciamque  petentes  exibant;  quarelarga  earum  mentio  apud
eundem  Constantinum  Porphyrog.  I.  c.  p.  474,  475,  492,  493,  ubi
copiose  agitur  de  apparatibus  bellicis  adversus  Saracenos  instituendis.
Iisdemque  Constantini  loeis  plus  semel  occurrit  locus,  nomine  MaAdytvx,
  rtx,  quem  exposui  in  iisdem  Symbolis  criticis  commentat.  II,
nr.  61.  Horum  autem  Malaginorum  erat  momentum  haud  leye  in  re
Byzantinorum  aulica  et  militari,  maximopere  propter  bella  Graeco-Saracenica.
  Etenim  ille  locus  liabuit  magna  stabula  in  usum  imperatorum
  atque  exercituum,  item  greges,  ut  puto,  equarum,  siye  res,
quas  dicunt,  equarias  (seminaria  equaria),  coli.  Const.  Porphyrog.
1.  c.  p.  476,  486,  487,  ibique  Reisk.  Jam  igitur  Pylas  novimus
Tbeoplianeas,  quodque  potius  fere  esse  putem,  causam  etiam  conjicere
licet,  qua  motus  Heraclius  imperator  ante  suum  contra  Persas  exitum
liunc  apprime  Bithyniae  locum  adierit.  Teste  G.  Pisida  (Heracliadis
acroasi  2,  103  sq.)  imperator,  regni  anno  XI  exeunte  hiemeque  appetente,
  Cpoli  relicta  rus  secessit,  ut  studiis  literisque  militaribus
strenue  yacaret,  simul  yero  hominum  maleyolorum  et  curiosorum
sedulitatem  atque  importunitatem  declinaret;  legiones  autem  alio
teste  (Theoph.  hoc  loco)  paulo  ante  ex  Europa  in  Asiam  (Bithyniam)
transmiserat.  Haec  facta  puto  statim  post  pacem  cum  Ayaribus  factam
(Theoph.  ibid.).  Oppositum  Asiae  litus  cum  Cbalcedone  num  Persae
etiamtum  tenuerint  (eam  urbem  paucis  ante  annis  ceperant),  in  incerto
  reliquerim;  referente  tarnen  Nicephoro  Cpolitano  (de  rebus
cett.  p.  13,  ed.  Bonn.)  anno  quodam  antecedenti  Persarum  dux  Sa'itus
cum  copiis  suis  legatisque  Heraclii  Chalcedone  relicta  in  Persidem
abierat,  novusque  Persarum  exercitus  tum  maxime,  cum  Heraclius
bellum  Persicum  pararet,  accedere  dicebatur  (Niceph.  p.  17):  unde,
qui  rebus  imperii  pene  conclamatis  opern  aliquam  ferre  conabatur,
animi  admodum  strenui  providique  adminiculo  satis  indigebat.  Imperatorem
  autem  Graecum  liiemem  istam  in  Bitbynia  (non  alibi)  transegisse
  statuo  cum  Quercio  ad  G.  Pisidam  1.  c.  p.  1S9.  Festum  certe
paschale  anni  insequentis  (4.  April.)  Heraclius  prope  Nicomediam
egit  (Chronicon  Paschale  p.  713  sq.),  licet  idem  Chronicon  quoad
annum  a  Theophane  discedere  video.  A  Nicomedia  in  regiam  puto
regressus  Pythia  statim,  ut  vidimus,  petiit,  de  cujus  itineris  consilio
quid  equidem  sentiam,  breviter  jam  exponendum  videtur;  mox  de  via
in  Persidem  electa  agendum,  in  qua  ipsa  definienda  viros  doctos  satis
falsos  intelligo.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.