Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 98. Band, (Jahrgang 1881)

Die  geistlichen  Schriften  Peters  von  Zittan.

401

iiiter  animam  et  corpus,  quia  dicit:  animam  meam  pono  pro
ovibus  meis.  Superat  quoque  amorem,  qui  est  inter  amicum  et
amicum.  Nullus  enim  amicus  tantus  est,  qui  pro  amico  velit
mori,  Christus  vero  pro  inimicis  mortuus  est.  Secundo  comparatur
  Christi  amor  calori  ignis.  Sunt  enim  quinque  signa  intensi
caloris,  scilicet  sudare,  sitire,  rubere,  ebullire,  vestimenta  de
se  proicere.  Hec  omnia  Christus  ostendit  in  passione.  Ipse  enim
sudavit  et  per  guttas  sudoris  manifestavit  calorem  latentis  amoris.
Quando  quis  stat  iuxta  parvum  ignem,  sudat  in  facie,  quando
autem  circa  magnum  ignem,  tune  sudat  in  toto  corpore.  Magna
quidem  fornax  amoris  fuit  in  Christo,  quando  in  toto  corpore
sudavit  et  sudor  in  terram  decurrebat  et  sudor  in  sanguinem
versus  erat.  Prius  fleverat  oculis,  modo  fiet  Omnibus  membris,
ut  sic  totum  corpus  ecclesie  et  omnia  eins  membra  sanaret.
Secundum  signum,  quia  sitivet  dicens:  Sitio.  Bernbardus:  0  domine ­
  quid  sitis?  nostram  salutem,  nostram  fidem,  gaudium  nostrum.
Magnus  ardor  amoris  erat,  qui  talem  sitim  in  eo  provocabat.
Tercium  signum  est,  qui  rubicundus  erat.  Solent  homines,  qui
ad  succensam  fornacem  stant,  in  facie  rubere  vel  propter  solem.
Christus  autem  ex  interiori  magno  amore  non  solum  in  facie,
sed  in  toto  cor|pore  rubebat,  quia  sanguine  cruentatus  erat. a  fol.  142».
Quare  ergo  rubrum  est  indumentum  tuum  etc.  In  Cantic.
sponsa.  Dilectus  mens  Candidus  in  nativitate  et  rubicundus  in
passione.  Quartum  signum,  quia  in  cruce  sanguis  mirabiliter
ebullivit.  Quando  mustum  fortiter  bullit,  si  vas  apperitur,  cum
magno  impetu  foris  bullit:  sic  in  corpore  Christi  pre  nimio
ardore  amoris  sanguis  fortiter  ebullivit  per  lanceam  et  clavos
aperto  instar  fluminis  cum  impetu  emanavit.  Ps.:  Fluminis
impetus  letißcat  civitatem  dei  Col.  1°.  Pacißcas  per  sanguinem
crucis  eins  sive  que  in  terris,  sive  que  in  celis  sunt.  Quintum
signum,  quod  nudus  crucem  ascendit,  quasi  diceret:  tanto  igne
caritatis  succensus  quod  vestimentum  ferre  non  possum.  Hoc
figuratum  fuit,  quando  David  ante  archam  nudus  ludebat,  archa
illa  est  crux  Christi,  que  continet  mirabilia  sacramenta.  Mycol
autem  eum  despexit,  id  est  synagoga  eum  derisit,  quia  stabant
ante  crucem  illudentes  ei,  alios  salvos  fecit  etc.  Tercio  quandoque
amor  significatur  per  vinum.  Isto  vino  Christus  fuit  plenus  et

"  In  cod  Ideo  angeli,  was  offenbar  nicht  hieher  gehört.  b  In  cod.  a.
26*
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.