400
Losertli.
hominum forma sed tamquam leprosum et novissimum virorum,
virum dolorum et a deo percussum et humiliatum. O altissimum
et novissimum, o humilem et sublimem. 0 obprobium hominum
et gloriam angelorum. Nemo illo sublimior et nemo humilior,
sputis illitus, obprobriis. saturatus, morte-turpissima condempnatus
et cum sceleratis deputatus est. Non modica est hec exinanicio,
exinanivit enim se ipsum usque ad carnem, usque
ad crucem, usque ad mortem, exinanivit se ut fieret minor
patre, minor se ipso, minor angelo et minor hominibus. Ex
hiis superbia nostra confunditur, qui nullum gradum humilitatis
habemus, immo omnes gradus superbie habemus. Christus per
omnes gradus humilitatis ascendit crucem. Propter hoc pingitur
fol. I4i b . scala circa passionem aut | ideo fit, quia crux scala celi est.
Nos autem inferiores despicimus, licet naturam humanam habeant,
quam Christus sibi assumpsit, eciarn quandoque superiores
nostros contempnimus, qui iuste nos reprehendunt et sepe contumeliis
laceramus. Ex superbia eciam nostra fit, quod nullam
tribulacionem pati pro deo volumus nec penitenciam sustinemus.
Ideo Christus clamat ad nos: Discite a me, quia mitis sum et
humilis corde. 0 superbi, videte in me caput inclinatum, manus
perforatas, latus apertum, videte coronam spineam et sub capite
spinoso non debent esse membra delicata. Tercio circa Christi
passionem consideranda est causa. Hec fuit caritas infinita, que
pacienciam et humilitatem commendat. Nempe propter nimiam
caritatem, ut servum redimeret, nec pater filio nec filius sibi
ipsi pepercit. Vere nimia caritas fuit, quia omnem mensuram
excedit. Maiorem, inquit, caritatem nemo habet, ut animam suam
ponat quis pro amicis suis, Bernhardus, tu maiorem habuisti
ponens eam pro inimicis. Cum enim adhuc inimici essemus, per
mortem tuam reconciliati sumus patri. Yix pro iusto quis moritur,
tu pro iniustis passus es. Si Christus hec fecit pauper,
quod faciet dives, si hec fecit in exilio, quid faciet in suo
palacio et in regno? Sciendum quod Christi caritas, que eius
causa fuit doloris, excedit omnes alios amores: Est amor inter
patrem et filium, seu matrem et filium, hunc excedit Christi
amor. Is. 49. Numquid oblivisci potest, mater filii uteri sui et
si illa fuerit* ego autem non obliviscar tui. Superat eciam amorem
“ sc. oblita.