Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 98. Band, (Jahrgang 1881)

Die  geistlichen  Schriften  Peters  von  Zittau.

399

utrisque  clamat:  0  vos  onvnes  etc.,  ut  isti  stent,  alii  revertentur
  (!)  a  peccatis.  Ut  ergo  hec  vita  ducat  nos  sursum  ad  celestein
Jerusalem,  audire  debemus,  quid  clamat,  in  cuius  clamore  celum
contremiscit.  Dicit  ergo:  0  vos  omnes  etc.  Bernhardus  docet
nos  tria  considerare.  in  hoc  dolore  scilicet:  opus  modum  et  1  fol.  141«.
causam.  In  opere  paciencia,  in  modo  humilitas,  in  causa  caritas
invenitur,  quod  bene  tangit  apostolus  dicens:  Christus  factus
est  obediens.  Ecce  paciencia  usque  ad  mortem,  ecce  caritas,
mortem  autem  crucis,  ecce  humilitas,  quia  crux  erat  supplicium
malorum.  Primo  ergo  in  opere  huius  doloris  et  passionis  notemus
  magnarn  pacienciam,  de  qua  ßernhardus.  Paciencia  est
singularis,  quod  videlicet,  cum  supra  dorsum  eius  fabricant
peccatores,  cum  sic  extenderunt  in  ligno,  ut  dinumerarentur
omnia  ossa  eius,  cum  confoderentur  manus  eius  et  pedes  tamquam
  ovis  ad  occisionem  ductus,  et  quasi  agnus  coram  tondente
se  obmutuit  et  non  apperuit  suum  os.  Non  adversus  patrem
murmurans,  a  quo  missus  fuit,  nee  adversus  humanum  genus,
pro  quo,  que  non  rapuit,  exsolvebat,  non  circa  populum  peculiarem,
  a  quo  pro  tantis  beneficiis  tanta  mala  recipiebat.  Plectuntur
  aliqui  pro  peccatis  suis  et  humiliter  sustinent  et  hoc
opus  eis  pro  paciencia  reputatur.  Quomodo  non  maxima  eenseantur
  in  Christo,  qui  ab  hiis,  quibus  salvator  advenerat,  crudelissima
  morte  mulctabatur.
Quatuor  modis  fit  impaciencia:  aut  in  corde  tantum,  aut
in  corde  et  verbo,  quandoque  in  facto  sine  verbo,  quandoque
corde  et  verbo  et  facto  contumelioso,  que  omnia  non  carent
peccato,  ut  ostenditur  in  evangelio  Matth.  5°.  Christus  autem
nullo  istorum  modorum  impaciens  fuit.  Isa.  42.  Non  clamabit
neque  audietnr  foris  vox  eius,  ecce  paciencia  in  verbo:  calamum
quassatum  non  conteret,  ecce  paciencia  in  facto,  non  erit  tristis,
ecce  paciencia  in  corde,  neque  turbulentus,  ecce  paciencia  in
Omnibus,  que  omnia  in  evangelio  inveniuntur.  0  homo,  si  impaciencia ­
  te  apprehendit,  respice  in  faciem  Christi  tui.  Secundo
circa  dolorem  Christi  consideretur  modus  seeundum  Bernhardum,
qui  fuit  humilitas.  Dicit  enim,  si  diligenter  attendas,  non  tantum ­
  mitem  agnosces  sed  humilem  corde,  nempe  in  humilitate
ludicium  eius  sublatum  est,  cum  nee  (ad)  tantas  blasphemias  ncc
ad  falsissima,  que  sibi  obiciebantur  crimina,  responderet.  Vidimus
  inquit  eum,  et  non  erat  aspectus,  non  formosum  pre  filiis
Sitzungsber.  d.  phil.-bist.  CL  XCVIII.  Bd.  II.  Hft.  26
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.