Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 98. Band, (Jahrgang 1881)

398

Loserth.

Exhortacio  primi  sermonis  (le  passioni  Christi. 1
fol.  I40 b .  Vos  omnes,  qui  transitis  per  uinm,  attendite  et  videte,  si  est
dolor  sicut  dolor  mens.  Tre.  2
Alio  tempore  invocatur  Christi  gracia,  hodie  passio,  alio  tempore ­
  Mariam  de  gaudio,  liodie  de  dolore  ammonemus,  alio  tempore ­
  oculos  levamus,  liodie  deicimus,  alio  tempore  cantamus,  liodie
non,  alio  tempore  altaria  et  ecclesias  ornamus,  et  alio  tempore
nos  vestimus,  hodie  nudamus,  alio  tempore  pulsamus  hodie  non,
quia  campana  Christi  fracta  est,  alio  tempore  gaudemus,  hodie
anima,  que  af'flicta  non  fuerit,  delebitur  de  populo,  quia  filius
dei  mortuus  est.  Ergo  ut  participes  efficiamur  eius  passionis,
ad  Mariam  recurramus  ipsam  monendo  pro  gracia  in  presenti,
ne  in  futuro  pereamus.  Sermo:  0  vos  omnes  etc.  Bernh.:  Circa
Christi  dolorem  et  vehementem  passionem  tria  sunt  notanda:  scilicet
opus,  modus  et  causa.  In  opere  paciencia,  in  modo  humilitas,
in  causa  carit.as  commendatur.  Clamat  igitur  de  cruce  Christus,
ut  attendamus  eius  humilitatem  et  caritatem  nimiam.  Christi
passionem  hodie  factam  diu  autem  sancti  prophete  deplanxerunt,
  Christi  passionem  Jerusalem  et  templi  destruccio  preparavit,
  ipse  scilicet“  deplauxit,  quando  obtenebratus  fuit.  Ipsa
tota  natura  abhorruit,  quando  petre  scisse  fuerunt  et  velum
templi  scissum  est,  quando  mortui  resurrexerunt  et  intraverunt
hodie  sanctam  civitatem  et  apparuit  (?)  multis.  Quantum  eciam
planxerit  hodie  Maria  mater  Christi  cum  filiabus  Jerusalem,
vix  capit  noster  animus.  Igitur  ut  et  nos  compaciamur  ipsi
Christo  hodie  pro  nobis  mortuo,  ipse  clamat  ad  nos  de  cruce
pro  nobis  ibi  pendens  dicens:  0  vos  omnes  etc.  Nos  quidem
hodie  omnes  pertransivimus  per  viam.  Hec  via  est  ipse  Christus
nobis  in  ligno  ostensus,  qui  dicit:  Ego  sum  via,  veritas  et  vita.
Vel  hec  via  est  nostra  vita,  que  habet  duas  metas  vel  terminos,
nam  hec  via  huius  vite  ducit  nos  sursum  ad  deum  vel  deorsum
ad  supplicium.
Duplex  est  ergo  via:  una  est  ad  dexteram  bonorum,  alia
ad  sinistram  malorum,  primi  sunt  benedicti,  secundi  maledicti,

a  ita  cod.  recte  sol  mit  Rücksicht  auf  Isaiae  13.  10.
1  Als  Probe  der  geistlichen  Beredsamkeit  Peters  von  Zittau

^  1.  12.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.