Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 97. Band, (Jahrgang 1880)

Gabella  ab  Oriente  pagi  vel  mavis  oppidi  sat  splendidi
fortalicii  moenia  habet  adhuc  non  undequaque  detrita.  Constant
  diversis  turribus  irregularibus.  Anno  1559  fortalicium
hoc  naronense  reparatum  auctumque  fuit  de  mandato  Sulimani
Sultani;  id  ipsum  curavit  fieri  de  duabus  turribus  in  occidentali
  parte  pagi,  quae  jam  pridem  vocabantur  turris  S.  Stephani
et  S.  Antonii.  Fortalicio  et  turribus  Solimanus  dederat  arabicum ­
  nomen  ,sedeislam (  (ager  musulmanicus.  Hadji  Chalfa
f  1648  ed.  Hammer,  p.  175:  ,Hier  ist  ein  Schloss  Seddisläm
genannt,  wo  ein  Aufseher  und  Hauptmann  residiren'.)  Eadem
occasione  etiam  turris  in  Citluk,  hoc  est  ultra  Hamen  Krupa,
reparata  atque  munita  fuit  et  universim  tum  huic  loco  tumque
hodiernae  Gabellae  nomen  Citluk  a  Turcis  positum  fuit.
Verum  antequam  praefata  exequerentur,  in  Gabella  jam  extabant
  tres  ecclesiae:  S.  Stephani  protomartyris  in  colle  occidentali,
  S.  Antonii  in  meditullio  pagi,  S.  Mariae  prope  arcem.
Turcae  illam  S.  Stephani  devastarunt,  alteram  S.  Antonii  in
moscheam  verterunt,  tertiam  quoque  S.  Mariae  dejecerunt.  Adfuit
  vero  tune  quidam  Turca  loci,  ceu  propheta,  qui  dixerat,
Sulimanum  non  diu  fortaliciis  potiturum,  quae  ecclesiae  lapidibus
  reparaverat.  Verum  quidquid  de  natura  praesagii  opinandum,
  anno  tarnen  1694  Delphinus,  venetarum  militarium  copiarum
  Generalis  Gabellam  tum  obsidione  tumque  strenuis
armis  militaribus  Turcis  praeripuit.  Hac  occasione  Turcae  in
singulis  nominatis  fortalitiis  ac  in  turri  supra  Struge  exitialem
receperunt  plagam  qua  de  multis  millibus  vix  pauci  mortem
effugerunt  (V.  Gorzoni  qui  supra).
Pons  quoque  lapideus  in  Struge,  ne  Turcis  effugio  esset,
tune  temporis  demolitus  fuit  et  nunquam  amplius  de  lapide
consurrexit.  Interim  Delphinus,  non  minus  armis  quam  pietate
praestans,  omnes  praecitatas  ecclesias  antiquo  sacro  catholico
restituit  decori  et  quartam  parvam  militarem  ecclesiam  ignoti
titularis  in  ipso  fortalicio  de  novo  aedificavit,  aucto  quoque
moeniis  fortalicio  tumque  turribus  reparatis  et  omnibus  egregu
dispositis  Gabellae  multiplicem  adjunxit  splendorem.
(Ausführlicher  Bericht  über  diese  Unternehmung  bei  Merian
Theatr.  Europ.  contin.  1694,  S.  589:  ,1m  Monat  Junio  nahm
ihm  der  General  Proveditor  in  Dalmatien  Delfino  vor,  die  Festung
Ciklut  in  Dalmatien,  an  dem  Fluss  Narenta  gelegen,  anzugreiffen.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.