54 Kaltenbrunn er. Beiträge zur Geschichte der Gregorianischen Kalenderreform.
complectitur annos400; quam ob rem opere pretium esse duximus,
ut singuläres coniiciantur literarum dominicalium cycli, quorum
quilibet 28 annos contineat singulis centesimis annis, de quibus
una dies subtrahitur, inserviens, idque ut in quolibet anno
litera dominicalis per regulam ad hoc usque tempus usitatam
ab omnibus queat commodius inveniri.
Hane Calendarii emendandi rationem a nobis diligentissime
perpensam omniumque iudicio comprobatam ac subscriptione
firmatam beatissimo Papae nostro Gregorio XIII. qua decet
reverentia, veneratione et observantia offerimus, et ab omnipotente
Deo precamur, ut quod Summus Pontifex ad catholicae
Ecclesiae et reipublicae christianae dignitatem conservandam
amplificandamque summo studio assiduisque laboribus contendit,
id tandem divini ipsius numinis ope felicissime consequatur.
Datum Romae die festo exaltationis S. Crucis anno
MDLXXX.
Haec ita, uti suprascripta sunt, omnes probaverunt et subscripserunt:
+ Ego Gul. Sirletus Cardinalis tit. S. Laurentii in Palisperna.
Ego Leonardus Abel Melitensis Juris Utriusque Doctor
et Reverendissimi Patriarchae Antiocheni interpres subscriptionem
ipsius Reverendissimi Domini Patriarchae lingua Chaldaica
et Arabiea notatam fideliter in hunc modum sum interpretatus:
Ego Ignatius cognitus Patriarcha Antiochiae Syriae
totius nationis Syrorum; et haec quidem Chaldaice. Arabice
vero: Ego Ignatius cognitus nomine Necmet Alla Patriarcha
Antiochiae totius nationis Syrorum.
Ego Vincentius Laureus Episcopus Montis Regalis.
Ego Seraphinus Olivarius Rotae Auditor. Gallus.
Ego Christophorus Clavius professus Societatis Jesu. Germanus.
Ego Petrus Ciaconus. Hispanus.
Ego Antonius Lilius Artium et Medicinae Doctor, Aloysii
frater. Calaber.
Ego F. Ignatius Dantes Ord. Praed. in almo Gymnasio
Bononiensi Mathematicae disciplinae professor. Perusinus.