590
Hoernes.
Lug pagus (Lug-Kuk 1 Stunde nördlich von 2upanjac)
ecclesiae trium regum rudera habens item unius magnae arcis
atque perpulchra plurima nobilium sepulcra multiformibus incisionibus
imaginum ac ornamentorum decorata.
Kuk unicam quondam habebat arcem.
Sarajlije (1 Stunde nördlich von Zupanjac) plura habet
nobilium singularia sepulcra cum imaginibus quarum nec a
procul est capere sensum; arces quoque quatuor erant aliquando
hunc defendentes locum.
Letka (wie voriges) non nisi duo nobilium habet sepulcra
sed vere magnificae nobilitatis digna. Supra pagum duarum
rudera arcium extant cum reliquiis antiqui Delminii viae. P. 182
(Append.) ,Sub Letka Mrko-öelo antiquae ecclesiae etiamnum
sufficiens quantitas murorum existit, item crux una magnifica
ac circum circa multae extensionis rudera. A Letka Zupanjac
versus ultra Suicam magna sacra aedes fuit, tribusque constabat
alis. Huius ecclesiae lapidibus ferunt Turcam Verusi6 in
Zupanjac fortalitium aedificavisseh
Vedasic (l'/ 4 Stunde nördlich von Zupanjac) de pulchrioribus
pagis, duarum arcium praesidio quondam gaudebat, et aliquot
magnatum sepulcra nobilissima habet. Hac in pago XVII
retro annis quidam pagensis annulum unum ex mundissimo
auro et pretiosis lapillis invenit et a quodam Dalmata miseram
exsolutionem trium lirarum austriacarum accepit. Dalmata autem
pro eodem divendito annulo neque bis mille florenis argenti
contentus fuit.
P. 182 (Append.) ,Supra Vedasib in Ljubusa est catholicum
coemeterium, in quo et in ejus proximitatibus ad jactum
sclopeti nemo umquam recordatur grandines cecidisse. Imo inter
alios quidam Antonius Krizanac (mortuus XII retro annis)
120 annorum vitae suae postquam exegisset toto suo tempore
in praecitato loco grandinem nunquam cecidisse, sed etiam
a suis antenatis eamdem veritatem constanter confirmatam
accepisse omnibus ingerebat. Posita hac quodammodo miraculosa
observatione dicto im coemeterio sancti alicuius corpus
quiescere incolae recte concluduntb
Oplecani (1 Stunde östlich von Zupanjac) tres magnas
habebat arces ecclesiam quoque et multitudinem nobilium ibidem
sepulerorum.