Alterthümer der Hercegovina.
587
cinctus, sepulcris autem magnatum veluti consitus. Ecclesiam
quoque hie fuisse certo tradunt, ast titularis nulla est recordatio.
Kongora (wie voriges) ad egregium fontem Klisac
ignotae ecclesiae rudera habet, quae ,kod Jele‘ vocant, h. e.
ad abietem hodie existentem. Supra hunc pagum majus Omnibus
fortalitiis de Duvno unum fuit in Lib promontorio. Iiic
plurimum reperiuntur antiquitatis multigeniae res. Fortalitia,
quae totum hoc promontorium occupabant, igni exusta fuisse,
locus ipse testatur. Penes majorem inibi arcem est quaedam
plana area, in qua nunquam nives aut gelu subsistere possunt.
Bor Sani ( 3 / 4 Stunden nordwestlich von Seonica) offert
partem fundamentorum civitatis, lateres ac tegulas in copia
terrae exustae mixtos. Tribus retro annis supra hunc pagum
unum nobile cubile infra rudera tumque fornicem detegere
lieuit. Sepulcris magnatum non caret Borcani.
0 mol je (V 4 Stunde nordwestlich von Seonica) cui tres
antiquae insident arces, sepulcra autem nobilia plura numerare
licet. Locum quoque ecclesiae ignoti titularis habet, dictum
,Crkvine £ .
b. Pfarrsprengel Zupanjae
(westlicher Theil der Ebene Dnvno).
Zupanjae oppidum in amoena parte plani jacet intra
boream et zephyrum media hora suam extendens longitudinem
quadrantem autem horae latitudinem Parvum actuale oppidum
antiquae Delminii civitatis locum occupare, etsi signa minus
certa occurrant (nach S te -Marie befindet sich im katholischen
Pfarrhause daselbst eine sechszeilige römische Grabinschrift,
die er 1. c. p. 50 mittheilt) ego sane infieias non ibo; ast ipsum
oppidum esse illam ,parvam urbenP a Scipione Nasica factam
post magnae eversionem urbis, nullatenus assentiri possum.
Etenim praeter quod apud Farlati ex relatione ultimi Duvnensis
episcopi legam: hunc vel ideo sua potitum sede non fuisse,
quod in Duvno veniens neque domos neque gentem invenisset,
est etiam cuique perspectum, actuales oppidanas domunculas
recentioris aetatis opus esse.
Quod vero nomen Zupanjae attinet, a sede magni 2upan
a quibusdam deductum, tali opinioni non contradicam; utpote