Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 97. Band, (Jahrgang 1880)

52

Kaltenbrunner.

est,  si  in  XIV.  quam  si  post  XXI.  lunam  dies  festus  huiusmodi
  agatur.
VII.  Si  igitur  erratum  committitur  in  cyclo,  deterius  est,
si  locus  coniunctionis  atque  oppositionis  luminarium  antecedat,
quam  si  consequatur  novilunia  ac  plenilunia  media.
Quae  de  Calendarii  emendatione  omnium  consensione  determinavimus
  usque  ad  diem  8.  Septembris  anni  1580  haec  sunt:
Cyclum  Epactarum  cyclis  omnibus,  qui  ad  hunc  usque
diem  editi  sunt,  antecellere  existimamus,  cum  inter  ceteros
solus  sit  perennis  in  Calendario  adbibita  interdum  aequatione,
ut  in  explicatione  Calendarii  declaratur.  Quocirca,  nisi  alius
cyclus  perennis  inveniatur,  qui  novilunia  pleniluniaque  verius
ostendat,  is  Summi  Pontificis  decreto  pro  correctione  Calendarii
promulgandus  est.  Aequinoctium  vernum  reducendum  est  ad
diem  XXI.  Martii,  ubi  nimirum  contingebat  tempore  concilii
Nicaeni;  bac  enim  ratione  iidem  erunt  termini  paschales,
nicliilque  in  Breviario  aut  in  Missali  immutabitur.  Id  autem
commodissime  fiat  per  subductionem  decem  simul  dierum  unius
anni,  tot  enim  dies  a  concilio  Nicaeno  ad  nostra  usque  tempora
aequinoctium  sedem  suam  antevertisse  observatum  est,  cum  a
die  XXI.  Martii  ad  diem  XI.  eiusdem  mensis  regressum  sit.
Decem  autem  ii  dies  minore  cum  incommodo  eximentur  de
mense  Octobri  anni  1581,  isque  correctionis  annus  dici  poterit,
sequens  vero  1582  primus  annus  correctus  appelletur,  in  quo
et  in  posteris  deinceps  annis  aequinoctia  et  solstitia  atque  una
dies  festi  mobiles  et  stabiles  in  eisdem  erunt  diebus,  quos
tempore  concilii  Nicaeni  habuerunt.  Ut  autem  in  anno  correctionis ­
  dies  festi  rite  celebrentur,  conficiendum  est  proprium
illius  anni  Calendarium,  in  quo  mensi  Octobri  desint  decem
dies.  Quod  si  decretum  Summi  Pontificis  ad  Indias  nuper  inventas
  tarn  cito  fortassis  pervenire  non  possit,  ut  correctio  fiat
anno  1581,  Calendarium  componatur  illi  anno  congruum,  in
quo  huiusmodi  correctio  commode  apud  Indos  fieri  poterit.  Ne
in  posterum  a  die  XXI.  Martii  aequinoctium  vernum  iterum
recedat,  de  singulis  400  annis  terni  dies  subducendi  sunt  sic,
ut  priores  tres  anni  centesimi  sint  communes  et  non  bissextiles,
  quartus  autem  centesimus  sit  bissextilis,  ut  fusius  in
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.