582
Hoernes.
stiam causet. Quapropter aliud nationis proverbium ,Duvno,
zlatno guvno' (Duvno, aurea area) minus sane hodiedum
habet locum, sique Duvnenses vellent antiqui proverbii veritate
potiri sane illos oporteret strenue inseminationibus ac implantantionibus
arborum operam navare; alias ,Duvno golo guvno'
(Duvno, area nuda) propter ventum, auctum frigus imminutasque
serotinas pluvias. Magis itaque conduceret ejus futurum erigere
statum quam ejusdem exactas in pulveribus quaeritare glorias.
Planitiem Duvno sat rigido climati subjectam intra ortum
ac mediam noctem item intra occasum atque mediam noctem suam
obtinere longitudinem quatuor horarum res facti est, latitudinem
autem maximam huius plani semialtera hora constituit.
Pars occidentalis ad orientalem leviter inclinata ipsa est
fundus actualis oppidi Zupanjac censeturque etiam antiquitus
caput fuisse totius regionis, estque ista pars et amoenior et
fecundior quam illa orientalis. Planities descripta undique
circumsternitur colliculorum corona majoribus vero ab aquilone
inter quos maximus est Lib.
Totam istam planitiem aliquando irrigabilem fuisse habitantium
mens est, quam maxime confirmari putant nonnullis
ferreis circulis in collium scopulis confixis, ad quos naves adligari
expediebat. Tale opinamentum traditionale etiam confirmari
videtur quod reapse sine irrigatione plani ab antiquis
Duvno feracitas singularis minime decantari potuisset. Infirmatur
autem opinio ex eo, quod Duvno actu nullum babeat
tale flumen cuius aquae irrigationibus sufficerent. Facti huius
objectionem Duvnenses alia declinant traditione: insigniores
scilicet fontes ab hostibus praeclusos fuisse signanter coriis
boum, quae an plus fabulosi quam veri scirent ipsi viderint.
Alii autem et fors verius ferunt post quemdam horrendum terrae
motum flumen in capite Duvno ad semel penitus desiisse . . •
a. Pfarrsprengel Seonica
(südöstlicher Theil der Hochebene).
Seonica fontem Alibegovac insignem habet turcicaruinque
duarum rudera moscbearum (jetzt wohnt kein Türke mehr
im Ort, die 21 muhamedanischen Familien des Sprengels
wohnen in drei Dörfern, deren jedes von Seonica 2 Stunden
entfernt ist).