Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 97. Band, (Jahrgang 1880)

Beiträge  zur  Geschichte  der  Gregorianischen  Kalenderreform.

51

respondeant;  quin  saepe  numero  ab  ipsis  discrepent  aliquot  horis
necesse  est.  Quum  igitur  duorum  vel  plurium  inter  se  cyclorum
rationem  expendere  volumus,  ea  tantum  regula  utendum  est,
ut  cyclus,  qui  ad  ipsius  medii  motus  numerum  propius  accedit,
is  minora  contineat  errata  idemque  prae  ceteris  sit  eligendus.
Ad  id  autem  iudicandum  bas  hypotbeses  assumere  oportet.
Hypotheses.
I.  Dies,  qui  XXIV  boris  finitur,  iuxta  veterem  sacrosanctae
  Roinanae  Eeclesiae  consuetudinem  a  media  nocte  incipiat,
  ae  doctrinae  causa  in  quatuor  (ut  olim  apud  Hebraeos)
dividitur  partes  sive  quadrantes,  quorum  quisque  sex  horis
complectitur.
II.  Si  plenilunium  in  aliquo  ex  tribus  primis  diei  quadrantibus
  esse  contingat,  in  eumdem  diem  incidere  dicatur;  si
vero  in  postremo  quadrante  id  accidat,  sequentis  diei  esse  intelligatur.
  In  novilunio  autem  ratio  tarn  exquisita  non  est  exigenda.

III.  Sacri  concilii  Nicaeni  decreto  statutum  est,  ut  die
dominico,  qui  proxime  succedit  lunae  XIV.  primi  mensis,  Pascha
celebretur;  is  vero  apud  Hebraeos  vocatur  primus  mensis,  cuius
luna  XIV.  vel  attingit  vel  propius  sequitur  vernum  aequinoctium;
  huiusmodi  autem  luna  proxime  antecedit  plenilunium
sive  lunam  XV.  Ex  iis  perspicuum  est,  Pascha  nisi  intra  XV.
et  XXI.  lunam  primi  mensis  rite  celebrari  non  posse.
IV.  Quoniam  autem  veterum  ac  recentiorum  observatione
compertum  est,  aequinoctia  intra  aliquot  annorum  intervalla
integrum  diem  anticipare,  necessarium  omnino  est,  duorum
dierum  uumero  vernum  aequinoctium  concludi,  nempe  XX.  et
XXI.  diei  Martii,  ita  ut  in  aequinoctii  antecessione,  si  luna  XIV.,
quandoque  incidat  in  XX.  diem  Martii,  et  ad  primum  mensem
attinere  quoque  dicatur;  ante  tarnen  XXII.  diem  Martii  Pascha
celebrari  nequaquam  debet.
V.  In  Paschatis  celebratione  minus  erratum  est,  si  in  secundo
  mense  quam  si  in  duodecimo  mense  dies  festus  celebretur,
quoniam  in  secundo  mense  lex  Mosis  id  fieri  aliquando  pernnttebat,
  duodecimo  autem  mense  nunquam.
VI.  In  XIV.  luna  propter  Quartodecimanorum  haeresim
omnino  prohibetur  Paschatis  celebratio;  idcirco  maius  erratum
4*
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.