50
Kaltenbrnnner.
penitus intelligens nobis mandavit, ut opus saue arduum ac
difficile, in quo diu seperatim et coniunctim elaboravimus,
tandem perficiendum curaremus; nos ig'itur, quibus maximae
curae esse debet, ut optimi ac prudentissimi Pontificis mandata
pro virili parte exequeremur, haue viam et rationem vivimus.
Primo omnium consensu et voluntate quasdam assumpsimus
hypotheses, quae ad cyclos, quos lunares sive decemnovenales
appellant, examinandum necessariae nobis visae sunt, ac iuxta
exactam illarum rationem cyclos, quos habere potuimus, tarn
a veteribus tarn a recentioi'ibus inventos diligentissime perpendimus
atque inter nos contulimus; deinde illum delegimus
Cyclum, qui nostro et magnorum virorum, qui de ea re scripserunt,
iudicio videtur ceteris praeferendus; postremo reliqua
apposuimus, quae ad absolvendum opus praecipue pertinere
censuimus, sic ut ei non aliud deesse videatur, quam ut sanctissimus
Dominus noster, ni sibi melior cyclus fuerit oblatus,
qui tarnen iisdem hypothesibus probari potuerit, Calendarium
suo decreto confirmet et a cunctis observandum praecipiat.
De reeta examinandorum eyclorum ratione.
Cycli lunares in Calendario ad sacrum diem festum Paschatis
perpetuo inveniendum constitui sine errore nequeunt
proptera, quod non ad veros luminarium motus, qui inaequales
sunt, accomodari possunt, sed tantum diriguntur ad normam
illorum motuum, quos astronomi sibi assumunt aequales vocantque
medios motus quasi solos idoneos ad inquirendum veros
motus. Accedit- etiam, quod — cum lunaris mensis XXIX dies
et XII horas minutasque aliquot liorae particulas contineat
minorque sit lunaris annus anno solari diebus fere XI — fieri
non potest, ut solaribus mensibus in ipso Calendario distributis
lunares aptentur menses inter se aequales, verum alii XXIX
dierum alii XXX dierum sibi invicem succedentes continuato
fere ordine collocantur, ex XI autein diebus, quibus solaris
annus lunarem superat, interdum binis interdum ternis quibusque
annis unus conticitur mensis, qui lunari anno interiectus
appellatur embolismicus. Haec vero sic inter se componi
nequeunt, ut loca coniunctionis et oppositionis luminarium
in cyclo assignata noviluniis pleniluniisque mediis examussim