Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 97. Band, (Jahrgang 1880)

Beiträge  zur  Geschichte  der  Gregorianischen  Kalenderreform.

49

Maximi  esse  solet  id  praetemiisisse  videatur,  deesse  non  potuit,
quin  in  maximis  suis  curis  aliquid  temporis  impertiat  liuic
quoque  cogitationi,  quoddam  itaque  compendium  novae  rationis
restituendi  Calendarium  ad  catholicos  reipublicae  christianae
principes  primariasque  accademias  non  ita  pridem  misit,  illosque
de  ea  re  sententiam  rogavit,  qui  pene  omnes  partim  literis  suis
partim  eruditorum  hominum  scriptis  Calendarii  atque  anni  emendationem
  non  laudant  solum  sed  etiam  urgent  Summum  Pontificem
  orando  obsecrando  hortandoque,  ut  munus  olim  susceptum
a  maioribus  suis  optato  tandem  expleat.  Illam  quoque  novain  ab
Aloysio  Lilio  olim  excogitatam  restituendi  Calendarii  rationem
sive  cyclum  Epactarum  omnes,  quotquot  quäle  sit  animadverterunt,
  certe  probant,  praeterquam  paucis,  qui  abiectis  cyclis
lunaribus  ad  hoc  usque  tempus  ab  Ecclesia  religiöse  retentis
eam  in  varias  dificillimas  ac  laboriosissimas  astrologorum  rationes
  concludere  et  continere  vellent.  Et  ii  quidem,  quamquam
Epactarum  cyclo  astronomicas  tabulas  praeferunt,  eumdem  tarnen
cyclum  propter  perennitatem  facilemque  rationem  corrigendi
errores,  qui  deinceps  oriri  possunt,  ceteris  aliis  anteponunt.
Centum  fere  et  sexaginta  quinque  anni  sunt,  cum  Petrus
de  Aliaco  Cardinalis  Cammeracensis  homo  divinarum  humanarumque
  rerum  peritissimus  huiusmodi  emendationem  in  concilio
Constantiensi  aggressus  est;  eam  exinde  Nicolaus  Cusanus  Cardinalis ­
  eruditissimus  persequi  studuit;  tentarunt  postea  alii  doctissimi
  atque  amplissimi  viri  in  Lateranensi  concilio,  qui  tarnen
paueorum  contentione,  cum  alii  nimis  exigue  et  exiliter  ad
astrologorum  calculos  revocare  Ecclesiam  cuperent  alii  contra
censerent  semel  receptos  ab  Ecclesia  cyclos  quantumvis  mancos
mordicus  retinendos,  rem  inchoatam  totiesque  tractatam  et  agitatam
  ad  extremum  imperfectam  reliquerunt.  Nunc  autem,
cum  de  eadem  re  non  modo  fere  omnes,  ad  quos  missum  Calendarii ­
  compendium  fuerat,  responsa  iam  dederint,  sed  plerique
alii  excellentes  viri,  qui  idem  compendium  legerunt,  docte  et
copiose  etiam  scripserint,  profecto  non  videmus  quid  obstet,
cur  manus  extrema  huic  tarn  praeclaro  operi  non  accedat,
praesertim  quoniam  imperator,  summi  reges  primariaeque  accademiae
  pene  omnes  cum  Pontifice  Maxino  faciunt  idemque
sentiunt.  Igitur  sanctissimus  Dominus  noster,  cui  dudum  placitum
fuerat,  ut  nos  buiusmodi  correctionis  munus  susciperemus,  id
Sitzungsber.  d.  phil.-hist.  CI.  XCVII.  Bd.  I.  Hft.  4

«
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.