48
K altenbrunner.
verschleppt werden, so musste man über sie hinweg energisch
zur That schreiten, und dass Gregor XIII. das gethan hat,
bleibt ein Verdienst, das ihm die hämischen Gegner nicht
schmälern konnten und das jetzt auch die Nachwelt rückhaltslos
anerkennt.
Anhang.
Der Commissions-Bericht im Cod. Yatic. 3685.
Ratio corrigendi Fastos confirmata et nomine omnium, qui ad
Calendarii correctionem delecti sunt, oblata sanctissimo Domino
nostro Gh'egorio XIII.
Res agitur ad catholicae Romanae Ecelesiae dignitatem
tuendam necessaria, diei scilicet festi Paschatis iuxta veterum
Patrum normam restitutio. Qua in re ob christianäe reipublicae
commodum potest quidem catholica Ecclesia, a cuius cervice
iugum servile ceremonianxm legis Mosaicae Christus liberator
noster sua morte iam depulit, rursus constituere, ut huius diei
sacra sollenxnia sanctaeque ceremoniae alio tempore celebrentur;
sed quoniam id nulla reipublicae ratio postulare videtur, profecto
ipsius ecelesiae Majestati congruum est, ut quod de Paschatis
celebratione a concilio Nicaeno olim decretum fuit, id
stricte ac diligenter in posterum observetur.
Quoniam autem de praecipuis diebus festis et ceremoniis
legis evangelicae inter omnes conveniat (solet enim in iis dissensio
discrepantiam ac dubitationem dogmatum iidei in animos
hominiun inducere), studiosissime curandum est, ut error,
qui propter aequinoctii mobilitatem et propter inconstantem
lunaris cycli rationem in Fastos sive Calendarium sensim irrepit,
omnino eripiatur atque ad certam constantemque (quoad
eius fieri potest) l’ationem unacum Fastonxm coi’rectione cursus
annui finiantui', idque’sancta Ti’identina synodus Summo Pontifici
una comprehensione eixiendationis Breviarii iam complexae
reservavit. Ob eam igitur causam sanctissimus Dominus noster
Gi’egorins XIII. (quae est eius singularis prudentia et vigilantia),
ne quod ex omnium saeculorum memoria proprium Pontifieis