498
Hoernes.
I. Mostar.
a. Die Narentabrüeke.
1. Beschreibung. Schern, p. 116 s. Pons iste suis colossalibus
basibus cis et ultra Narentam solidissima praemit
antra. Omnis et singulus in eo lapis etiam fundamentalis albus
et durissimus est summa peritia sectus atque perpolitus ita ut
connexiones vix distinguens unum potius quam plures lapides
intuearis. Unico constat arcu alto XC pedes romanos (nach
Blau, Reisen S. 36, vom Wasserspiegel aus 19 M., 100 röm. =
94 Wiener F.). Ad quatuor latera quaternis turribus pontis
bases strenue sustentantur. Igitur iste majestosus pons, si quem
habet defectum, is est ex ejus plus aequo acuminato arcu.
Interim nimia exuberantia Narentae etiam istum defectum fors
tenuem reddit: etenim non multurn retro contigit ut ascendente
alluvione et arbores ex Bosna devebente totam arcus
altitudinem occupaverit; dumque pons minaretur ruinam, audacem
quemdam in corbe appensum deponere oportuit, qui serra
quosdam arborum ramos recidens pontem a tristi casu liberavit.
Audax autem ille erat Antonius An die de Mostar. Pons est
longus brachia LXIII latus vero VI (nach Blau 1. c. beträgt
die weiteste Spannung des Bogens 27-34, die Breite des Bettes
38-50, die Breite der Brücke 4-55 M.) crepidine ex colossalibus
lapidibus instructus ad altitudinem semi alterius brachii et
in crepidine sunt aliqui lapides viginti unius palmi, latitudinis
autem plus quam novem palmorum (100 Palmi der italienischen
Architekten = 71 Wiener F.).
Pontem istum cum suis quatuor turribus, inter quos sunt
binae magnae portae hinc et inde, vulgo ,grad' (arcem) vocant.
Turres sunt ad quatuor contignationes (a fundamentis autem
ad plures) serviuntque partim pro duris carceribus partim autem
pro pulveris pyrei promptuariis. Turres certo certius ab suis
exordiis ad actualem supra pontem altitudinem non fuerant
evectae, inferior enim labor manus nobilis, superior fors turcicum
signat opus, uti ibidem turcica insex-iptio fert ad fundamenta
turris orientalis, in quo anno reparatio indicatur. (Turcica
inscriptio in lapide existente in boreali latere pontis
ejusdem tum Constructionem tumque reparationem et turcis