Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 95. Band, (Jahrgang 1879)

Erasmiana.  II.

605

quod  parat  Glareanus,  nec  supersunt  nisi  duo  menses.  His
feriis  nataliciis  mittam  operis  partem,  ut  possitis  incipere.  Si
fieri  posset,  cuperem  maiusculis.  Nam  aut  me  fallit  in  totum
animus,  aut  opus  erit  uendibile.
Si  officina  uestra  pendet  a  me,  pendet  a  puti’i  funiculo.
Si  inciderit  hie  bellum,  mihi  fügiendum  est:  ut  non  incidat,
haec  aetas  requirit  ocium.  Alius  uobis  quaerendus  est.  Animo
certe  uobis  non  deero.  Attamen  inhumanum  sit,  si  per  uos
non  liceat  cuiquam  humanum  esse,  praesertim  si  id  fiat  nullo
uestro  detrimento.  Epistolas  graecas  noluisti  committi  Bebellio
sed  uestri  typi  iam  annis  decem  parantur,  patiar  ut  me  plusquam
amico  utamini,  modo  ne  ut  serico.  Goclenium  non  poenitet
Erasmi,  scribit  enim  se  mea  causa  paratum  facere  omnia.  Et
hoc  nomine  libenter  illi  debeo,  quod  puerum  destitutum  ad  se
recepit.  Ibi  declarauit  se  esse  uere  amicum.  De  eruditione
quid  sperandum  sit  nescio,  tarnen  sic  arbitror  melius  perire
operam  et  impensam,  quam  si  sordido  seruiat  negociatori.  Et
Louanii  poterit  uiuere,  etiamsi  non  uiuat  apud  Goclenium.
Quamquam  Goclenius  de  eo  nihil  adhuc  questus  est.
Quod  si  uocandus  esset  ad  artem  sedentariam,  malim  illum
fieri  scriniarium,  opificium  est  mundum  (f.  1  b.)  et  domi  peragitur
  et  discipulum  nunquam  sinit  esse  ociosum,  et  quouis
loco  ars  est  in  precio.  Apud  negociatores  summa  est  adulescentulorum
  corruptela,  donec  ueniant  ad  scabiem  gallicam.
Quirin  um  meum  dimitto  in  Hollandiam  in  Aprili,  fortasse
non  rediturum.  Si  uultis  Erasmium  esse  apud  me  aestatem  hanc,
donec  despiciatur,  minus  impendet  apud  me  et  discet  quantum
discunt  famuli.  Consultius  tarnen  arbitror,  ut  Louanii  rnaneat.
Non  est  pessimus  famulus,  etiamsi  discipulus  est  permolestus.
Grynaeus  misit  ad  me  Claudium  adolescentem,  addens  se
audisse  ex  te,  quod  cuperem  famulum.  At  ego  suspicor  illum
esse  erronem  Euangelicum.  Nam  apud  Quirinum  fassus  est,
se  petere  Wittenbergam,  nec  huc  uenit  ut  famularetur,  sed
ut  uiaticum  acciperet.  Dedi  illi  supra  duos  florenos  aureos.
Scripsi  Grynaeo,  ut  eum  seruaret  Basileae  treis  menses,  in  singulos
  menses  pollicitus  coronatum,  si  id  nollet,  adderet  duos
florenos  pro  uiatico;  sed,  ut  uideo,  Euangelicus  erro,  recta
contulit  se  Argentoratum  dein  Wittenbergam.  Non  indignor
Grynaeo.  Nam  et  illum,  opinor,  fefellit.  Malus  genius  auferat
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.