Erasmiana. II. 603
runt nunc uendibilia potius, quam optima. Si uoles, tentabo
Gallos.
Erasmus uere tuus.
Aus dem Codex Gothanus 399. Fol. 231 b .
Basel. VIII. 5. Februar 1528.
Ornatissimo D. Simoni Fistorio illustrissimo Saxoniae Ducis
Caneellario S. p.
Post incredibiles tragoedias, quas hic excitauit Henricus
Epphendorpius, per bonos uiros res inter nos composita
est, conditionibus, quas ex hoc Francisco Dilfo, iuuene nobili
apud suos loco et ingenii candidissimi, poteris cognoscere,
quae an tibi uideantur aequa nescio, ego quietem hanc
paruo emptam arbitror. Accenderat illum epistola ducis. Id
fore diuinabam, quum ex tuis litteris intelligerem ciuiliter
scriptam. Pro tuo tarnen Studio, mi Pistori, gratiam babeo
maximam; cupiebam relegere litteras tuas, sed ad manum non
ueniebant. In his, si memini, uideris parum magnifice de meis
scriptis sentire, in quibus ais multa reperiri contra ueterum
decreta atque hoc colore me excusas, quod non sim Montani
aut Lutberi similis pertinacia. Omitto pertinaciam. Veilem
indicares mihi, quae sint illa dogmata mea pugnantia cum
priscis orthodoxorum dogmatibus. Nam ipse nondum inuenire
potui, quamquam multa insunt, quae pugnant cum praeposteris
hominum opinionibus ac uiciosis moribus. Videmus
mundum fatali motu tendere ad permutationem. Et bactenus
experti sumus, quid profectum sit Theologorum articulis
et clamoribus, quid quorundam saeuicia. Aliud, mihi crede,
remedium liaec lues postulat. In exortu huius mali non audiebar
bene monens. Nec in progressu sum auditus iterum admonens.
Nunc audio quosdam moliri sseuiora consilia ac uereor,
ne deterius etiam succedant Monarcharum consensu et quarundam
rerum uel abolitione uel correctione sedari poterit haec
tempestas. Nec aliud uideo remedium. Haec scribo non in
fauorem istorum, qui sibi perniciem accersunt, mihi Optant
plerique, sed in principum reique publicae fauorem. Ac uereor,