602
Hora witz.
Basel. VI. 3. Juli 1524.
Martino Hu.no medieo Erasmus Eoterodamus S.
Quid actum sit de literis, quas absque titulo misi duci
Georgio, nondum potui liquido cognoscere. Scribunt Mosellanum
1 e uiuis excessisse, iussisse, ut meae ad ipsum epistolae
exurentur. Hic sunt uarii tumultus et rumores atrociores
in amicis, quibus profui et confisus sum. Experior incredibilem
et ingratitudinem et perfidiam. Ego tarnen mei similis esse
non desinam. Qui te buc comitatus est, coegit me haec scribere
post decimam noctis. Johannes Moldenueldius 2 cupit tibi
esse commendatus. Bene uale. Postridie Visitationis Mariae.
Basileae 1524. A discessu tuo nihil abs te literarum accepi,
nec ab Eobano.
Erasmus tuus.
Aus dem Codex Gothanus 399. Fol. 231 b .
Basel. VII. 6. September 1524.
Eruditissimo Eobano Hesso Erasmus Eoterodamus.
S. Eruditissime Eobane. Juuenis hic Johannes Moldenueldius
enixe rogauit, ut uel duobus te salutarem uerbis ac totidem
se commendarem. Utrumque facio. Vicissim te rogo, salutabis
nostrum Hunum, hominem prudentem et candidum. Opinor
uos isthic esse moderatiores quid? uel tua causa uelim.
Hic pseudolutherani magnifiee tumultuantur, subuersuri et
LVTHERVM et bonas literas, ni Heus aliquis subueniat. Bene
uale, uir optime. Basileae postridie Nonas septemb. 1524.
De libris tuis scripsi; nondum scio, quid Frobenius egerit
cum Beato, 3 nam is habet tua carmina. 4 Typographi quae-1
Petrus Mosellanus war am 19. April 1524 in Leipzig gestorben, cf. Camerarius,
Vita Melanchthonis 91 (Edit. Lips. 1723).
- Der Jüngling Johannes Moldenfeld wurde von Erasmus an Eoban Hesse
empfohlen.
3 Beatus Rhenanus aus Scblettstadt.
4 Es sind die durch die Captiua vermehrten Heroiden gemeint, wegen der
er sich auch an Melanchthon wandte. Cf. Krause, Eobanus Hessus I. 409.