Erasmiana. II.
601
Salue uir optime. Ex tua salutatione, quam mihi per
Oporiuum 1 misisti, melius habui. Erat enim accurata et ueniebat
ab amico et per amicum liominem. Spongiarum rursus
tria millia sunt excusa. Sic uisum est Frobenio. Odi ego tales
libellos, nec multum irascor HVTTENO; irascor bis, qui miserum
hunc instigarunt uon ob aliud nisi ob praedam; non dubito
quin se breui prodituri sint. Nam rursus aliquid monstri
alitur Argentorati. LVTHERVS uehementer execratur Spongiam:
eius epistolam ad te misi. Scripsit et Oecolampadio me
esse Mosen sepeliendum in campestribus, nec multum tribuendum
Erasmo in bis, quae sunt spiritus. Haec sunt belli praeludia.
Absolui Marcum, absolui dominicam praedicationem, et,
ut intelligas me repuerascere Nucem Ouidii. 2 Aggredior Apostolorum
Acta; coeptus est libellus de libero arbitrio. Non est
opus,'mi Faber, ut admoneam prudentiam tuam. Scio te
CHRISTI negocium ea moderatione tracturum, ut non prodas
Euangelii sincei-itatem Pbarisaeis scribis et pqntificibus. Ita
solidam laudem referes apud posteros. Habes principem indolis
optimae. Tu fac agas fidelem consiliarium. BILLIBALDVM 3
nosti liominem eximiae prudentiae: ei ine commendabis assiduo.
Expectamus aurulam pacis. Sed uides quäle sit coelum, periit
modo Adrianus, qui si gessit suum pontificium CHRISTO, nunc
habet gloriam suam apud DEVM, habet suum iudicem. Tu
fac agas uirum Euangelicum, mi Faber. Erasmum tuum commendabis
illustrissimo principi Ferdinando, cui omnia precor
foelicia. D. Mornarum diuitem remisit Anglia. Quam multos
ditat pauper ille LVTHERVS.’ 1 Bene uale. Basileae XI.
Calend. Decembr. M.D.XXIII.
Erasmus uere tuus.
Aus dem Cod. Gothanus 399. Fol. 232.
1 Der bekannte Basler Verleger.
2 1524 erschien Commentarius Erasmi Roter, in Nucem Ouidii et duos
Hyrnnos Prudentii Basileae Jo. Frohen. 8°.
3 Willibald Pirkheimer in Nürnberg.
4 Der Mornarus ist der Th. Murner (vgl. über ihn Lappenberg, Ulenspiegel).