600
Horawitz.
ut deus propitius det nobis aliquam serenitatem, post hos turn
ul tus idque breui. Interim pignus quoddam huins mei in te
animi mitto Paraphrasim in Marcum Euangelistam, ut quatuor
Euangelia fusius, per nos explicata, titulo quatuor praecipuorum
orbis Monarcharum quatuor mundi partibus commendentur.
Nam Matthaeum iam pridem dicaram Caesari, Tibi nunc Marcum,
Lucam dicaui Regi Anglorum, Joannem Ferdinando Caroli
germano. Opto autem uotis ardentissimis a domino Jesu, in
cuius manu sunt corda Regum omnium, ut quemadmodum
Codex Euangelicus iam iungit uestra nomina, ita breui Spiritus
Euangelicus aeterna concordia iungat animos uestros. Scio tuo
ingenio nibil esse clementius, sed bellum per se res est parum
clemens. Scio per te non stare, quominus coeat pax, quam
suspirant omnes boni, sed bona spes est futurum, ut Caesaris
animum deus flectat ad moderatiora consilia. Id expedit et
uestrae felicitati, quae magis constabilitur et efflorescit mutua
concordia, et totius orbis tranquillitati.
Nos nihil aliud possumus, quam optare quae sunt optima.
Quae uota si ualerent, omnibus bonis floreret tua Maiestas et
sub te Regnum longe florentissimum. Codicem recentem adhuc
ab Officina statim misi ad Christianissimam Maiestatem
Tuam per Hilarium famulum meum, fidelem et in bonis litteris
non uulgariter doctum, qui olim Tolosae diu professus: per bunc
si cognovero meum Studium tibi fuisse gratum, uehementer
gaudebo. Dominus Jesus Maiestatem tuam diu seruet incolumem
ac florentem. Basileae XVI. Calend. Junias Anno 1523.
Folgt darauf die Translatio per Claudium Cantiunculam in französischer
Sprache.
Aus dem Cod. Pal. Abschrift Vindob. 8987. Fol. 35 f.
Basel. V. 21. November 1523.
Erasmus an Johannes Eaber.
Reuerendo Domino Johanni Fabro Canonico et Vicario
Constantiensi Domino meo plurimum obseruando NORI-BERGAE.