Historische Forschungen in der Bibliothek zu St. Petersburg.
343
Deo concedente, ad salutem gentis illius in forma peregrinorum
ac sacerdotali gradu, sine titulo insigniti.
Quibus rex Swatopluk terre moravie, paganico ritu
deditus, cum gente sua occurrit et reverenter eos suscepit.
Qui tandem, gracia Dei largiente, ipsum cum
tota gente sua ad fidem cristi conuerterunt et ad baptismi
gratiam perduxerunt. Qui Swatopluk rex procuravit
pro augmento fidei cristiane, quod sedes archiepiscopalis
in welgrad ecclesia, quam romane fidei
ordinaverat, et ubi sedes regni sui erat, et septem
episcopi sufraganei sub ipsa sede ordinati in polonia
et in ungaria fuere, sanctum quoque Cirillum in archipresulem
obtinuit ordinari. Cui magnifice beatus Cirillus
presidens, multos in fide Christi roborauit, et per
eius sanctam doctrinam multorum anime ad celos
transierunt.
Resp.: Cum beatus Cirillus pape et cardinalibus esset
delatus, quod in slawonica ligwa (sic) missas et divina
officia decantaret, multum de hoc est per eos reprehensus,
sed ille dauidicis et apostolicis auctoritatibus
se digne excusauit.
Versiculus: Multum de hoc est per eos reprehensus etc.
Lectio. Cum beatus Cirillus missas et divina officia in slawonico
decantaret, et romam causa orationis venisset,
delatus fuit summo pontifici et dominis cardinalibus,
quod in ligwa (sic) prohibita hec faceret contra sanctorum
patrum instituta. Propter quod vocatus fuit ad
domnum papam, qui veniens suo se conspectui presentavit,
causam sue vocationis requirens. Quem domnus
papa cum indignacione magna reprehendit, cur in
ligwa (sic) vetita missas et divina officia presumeret
celebrare? Illo humiliter satis faciente, et eos volens
mitigare, arrepto psalterio versum psalmographi in eo
recitauit, videlicet: Omnis spiritus landet dominum, et
ait: Cur presbyteri ellecti prohibetis missarum solempnia
decantare in ligwa (sic) mea slavonica, et verba greca
seu latina transferre in slawonicum ? Nam nisi hec
facerem, nidlo modo possem genti, per me converse,
subvenire, quia gens dure ceruicis est et ydyota et