Briefe des Claudius Cantiuncula und Ulrich Zasius. Von 1521—1533.
461
Quid enim aliud quam et uocis et scriptorum tuorum malleo
haereticorum pertundis insaniam? Dii igitur te sanum et prosperum
uelint, te tueantur, te dirigant, ut nostris adesse rebus,
sanctissimaeque fidei causam indefecto uigore adfouere possis.
Equidem te tarn desideranter expecto, ut praeter serenissimum
et felicissimum regem et principem nostrum a deo nobis datum
non sit ullus in orbe homo, quem uidere cupidius optem. Senem
Zäsium prope iam septuagenarium naturam tum felicius soluturum
credito, si et principem ineuni, quo meliorem orbis uniuersus
non gerit, et te patronum selectissimum ante mortem
uidere contigerit. Pro lionore magni principis et commodo
studiosorum laboramus quantum possumus, ut in futurum annum
ingenii mei non poenitendam foeturam edam in publicum. Quies
eam in rem 1 necessaria admodum foret, quam diui principis
indulgentia praestare posset; lectioni enim incumbere et studia
adiuuare, utraque baec seni perquam sunt difficilia. Ceterum
patrone praestantissime nostra uniuersitas ab oppido Vilingen
misere affligitur, qui non contenti suis nostra quoque appetere
alimenta, diuorum principum largitiones usurpare pergunt.' 2
Eamque in rem decreta seu iussa aliqua a serenissimo principe
nostro, dum in tanta festinatione in terras remotas plenam informationem
dare non potuimus obtinuerant. 3 Quo nomine damno
non modico et tantum non intolei’abili affligimur et nisi serenissima
regia maiestas reducto duriori hoc calculo urbi solita
subueniat clementia nostrique et necessitatum nostrarum rationem
benigniorem habeat, de rebus et commodis nostris studiique
tarn excellentis uigore actum esse ueremur. Siquidem non
solum alimenta, quibus uiuimus, hoc turbido 4 negotio perturbantur,
5 sed et ceteri conlines uicini, a quibus ex diuorum principum
et fundatorum nostrorum largitate decimas percipimus,
Vilingensium exemplum secuti nostras obuentiones, alimentaque
nostra simili machinatione resecturi et diminuturi esse redduntur,
1 admodum gestrichen.
2 Ueber die Villinger Streitigkeiten liat Riegger in seinen Analecta aeademiae
Friburgensis ein eigenes Capitel ,de rebus Villinganis 1 p. 106 —144.
Vgl. Ferdinand’s I. Entscheidungen darüber (ib. S. 136).
3 Von Zasius Hand ad marginem: obtinuerant.
4 seculo gestrichen.
5 Die Handschrift hat perputantur.