458
Horawitz.
Thomam Blaurer, 1 nisi migrauit, meo nomine saluto. Tuus
Zasius (Tengnagel: Udalricii Zasii epistola de Luthero). Venerabili
et praestantissimo uiro domino Johanni Fabri J. U. doctori
reuerendissimi domini mei Constant[iensis] uicario uiro undecunque
doctissimo patrono suo selectissimo.
Autograph aus dem Cod. pal. Vindob. 9737 g fol. 4.
Freiburg. XV. 30. Januar 1521.
Ulrich Zasius an Joannes Faber.
S. P. D. Qui ad te patr.onum et amieum meum selectissimum
debebam literis esse frequentissimus, rarissime scribo et nec id,
nisi efflagitanti negotio, quod non leuis esse criminis praestantissime
patrone non infitior, ut sic habeas (quod in controuersiis
expetitur) confitentem reum, sitque haec causa eo nomine asystata,
quod defensionem uel non recipit prorsus, uel difficile recipit. 2
Ergo ad assumptiuam Status speciem (si saltem Status est,
quod multi negant) niteris et ueniam precor et noxiam deprecor,
quorum si neutrum impetrauero 3 poenae subiicio, sed quae et
temperetur ex uenia et a noxia recedat; sunt etenim, quae
ad ueniam respiciant: lectionum, quas duas per diem obeo,
grauis moles, item facilis ex labore (ut in homine sene) defectio,
si fori interim negotia tacuero. Sed quorsum haec? Nempe
ne te uirum ingenii amoenissimi importunus adisse uidear culpa
non excusata. Proficiscitur ad te homo integer et ad assem
probus Joannes praesentium exhibitor, ex quatuor illis, qui ä
cura sunt nostrae ecclesiae pastori, confessor (ut uocant) meus;
saeerdotio prouisus est Brisaci a ciue, qui se pro patrono et
gerit et juste gerit. Verum antehac non praesentauit, quippe 4
1 Ueber Thomas Blaurer, den Bruder des Reformators Ambrosius Blaurer,
der bei Zasius studirte, sich' dann nach Wittenberg begab, von wo er
durch Luthers Schriften seinen Bruder für die Reformation gewann, cf.
Pressei, Ambrosius Blaurer uud meine Analekten 96, 99, 100, 136, 137,
147, 165.
2 cf. Aurel. August, de rhetor. I. 16. (Rhetores lat. minores ed. Halm p. 146.
24. ss.)
3 Ein Wort gestrichen.
4 Dies quippe ist von Zasius ad marginem geschrieben.