452
Horawitz.
domi est et me lias scripsisse ignorat; caeterum bene habet,
et Caspar restituitur. Aegrotanit enim peregrina quadam ualetudine,
sed quae nullum babeat contagium. Satis mirari nequeo
quod neque ab auo materno, neque ab auunculo uxoris. quicquam
litterarum acceperim, saltem de puero aulae pueris adscripto.
Huius enim maxime intererat, ut ipse arctius auito
iussu contineretur. Est in anla ut alii quamplures, nulli singulariter
inseruiens uagatur, cursitat, nibil facit et tarnen nihil
non facit eorum, quae lii facere et possunt et solent, qui ea
aetate nullis habenis, nullo metu cohibentur. Haec tu prudenter
auunculo tuo, Martino Stör, (ad quem etiam ea de re
scribo) uerborum tuorum ornamentis describere potes, meque illi
et strenuo eius patri, auo obseruantissimo diligenter commendare
uelis. Reliquum est, ut priusquam tabellarium ad nos mittas,
Spirerio nostro, 1 qui in Altkirch agit, litteras hasce meas reddi
eures, ut et ego responsum qua de re scribo accipiam. Vale ac
per otium dum in Altkirch itur et in Einsisheym rescribe longissimas.
E portu Nicolaitano pridie Eid. Januarias Anno 1532.
Aua dem Cod. pal. Yindob. 8987, fol. 34 f.
? XII. 7. Januar 1533.
Claudius Cantiuncula an Joliannes Brotephus.
S. P. Quanquam subuereor ego, uir clarissime, ne de hoc
meo incepto ualde quam sis initio miraturus, aut etiam fortasse
id quidquid est audaciae uix boni consulturus, qui non satis
liabita ratione ingentis istius publicorum molis negotiorum,
quibus tantummodo obrueris in palmae instar contra pondus
resurgens, 2 sustineam tibi meis neniis obstrepere. Aequius enim
multo fuerat, si quid tibi subsiciui temporis uelut a rebus seriis
ferianti superesset, id ipsum istius animi tui redintegrandae intentioni,
quam nostris nugis legendis impertiri. 3 Attamen si quo
argumento huc impulsus sum expenderis, spero mihi hunc meum
ausum apud te nec fraudi futurum et te cogitationis istius propensionem
aequi bonique facturum. Nullum enim aliud fuit
argumentum, quam ex eo, quod a graecis sumptum latine dicitur:
1 Ueber Johann Spirer cf. Eivier 1. c. 35.
2 cf. Gell. n. a. III. 6. Die Hs. hat resurgeres.
3 Die Hs. impartiri.