Briefe des Claudius Cautiuncula und Ulrich Zasius. Von 1521—1533.
451
Nikolashafen. XI. 12. Januar 1532.
Claudius Cantiuncula an Heinrich von Jetstetten.
D. Henrieo ab Jetstetten,
affini suo
S. Video satis, quo praetextu silentii istius diuturnitatem
tegere omnemque in me culpam reiicere pares, adiinis longe
omnium cliarissime. Nempe quod Argentorati spem fecerim tibi,
futurum ut e Christianis castris reuertens ad uos disgrederer,
spem quidem fecisse liaud infitior, nam nec ego diuorsum
speraueram; uerum quum stipulatio tua non ultra spei limites
progressa sit, fraudi mihi esse non debet, si rerum necessitate
adactus nostrae utriusque expectationi respondere nequiuerim.
Aio equidem atque affirmo, impossibile per principis mei negotia
fuisse mihi, uel tum, uel ab eo tempore, uel etiamnum ad uos
ire. Cuius modi causam aliquam subesse, quae me sponsionum
alioqui non negligentissimum alio raperet etiam reluctantem, cum
diuinare potueris, iam non uideo, quam iustus esse queat praetextus
ille fictus, quem ex incerto euentu ceu firmum recepisti;
siquidem tarnen ita recepisti ac non potius amici absentis obliuioni
imputandum est hoc tuum silentium. Quur enim, quum
ad uos non ueni, non peculiarem ad me tabellarium uel impensis
meis (ita enim aliquando inter nos conuenerat) ultro
misisti? Quur, si non placitis non satisfecisse putabas, non
per litteras expostulabas? Aut numquid non 1 fuit quo de me
certiorem faceres, uel rerum tuarum uel aui uel matris uel
sororis? Fuere profecto complura scribendi argumenta, sed
hoc ego pridem infortunio exerceri consueui, ut a selectioribus
amicis rarissimus accipiam. Itaque decreueram ipse proprium
nuncium breui ad uos transmittere, cum alius affinis liic meus,
consobrinus tuus Joannes Leo a Brinningen, 2 peropportune oblatus
est, qui nostras ad uos tuto deferret, quibus lectis oro
mox nos de rebus omnibus et per singula capita copiose facias
certiorem. Tabellarium tuum quanti locaueris scribe. Eius auctoramentum
ego mea fide esse iubeo. Soror tua ualde praegnans
1 Die Hs. hat nunquid nam.
2 Johannes Leon, von ,Bynnigen‘ wird um 1529 als Verwandter Cantiuncula’s
von diesem genannt (Brief an Bon. Amerbaeh bei Eivier 1. c. 45.).
Sitzungrfber. d. phil.-hist. CI. XCIII. Bd. III. Hft. 30