450
Horawitz.
ac subsiciuis horis meditor quiddam non oranino aspernandi
incoepti et in eo sum etiam aliquo usque progressus. Verum de
his alias. Tu qua nunc coepisti pei'ge et annotationes tuas ut
cumulatissime locupletatas propediem habeamus effice. In re
D. ab Helmstat quod tarn officiosus es habeo tibi gratiam
quam possum maximam, eamque tuam in illum propensionem
non secus ac in me collatam tibi fero acceptam. Simnl etiam
rogo ac pro nostrae amicitiae iure, si poteris, exigo, eures
quantum potes; potes autem plurimum, ut ei quod isthic negotium
per procuratores illos agit, saluum atque integrum sit.
Nihil mihi unquam usquam gratius facere potes. Caeterum
uana meo iudicio futilisque est illa super mandato disceptatio.
Scio ego oppidum sancti Naboris proprio tum sigillo caruisse,
cum scriptum mandatum est; idque ego fide bona uobis attestor.
Sed etsi proprium sigillum habuisset, quid uetat alterius sigilli
usum recipere? praesertim sub comite notioris nominis apud
Germauos quam sit S. Naboris oppidum? 1 Hoc igitur negotium
non ut unum quodlibet e multis, sed diligentissime tibi commendo.
Ego uicissim dabo operam, ne in hominem ingratus et officiosus
fuisse uideare. De literarum uicissitudine redintegranda quae
adfers perplacent; sed prolixiores peto. Nam ut aliae res sic
epistola bona quo maior melior est. Et ego epistolas tuas
lubens lectitare consueui atque identidem in manus quasi nouas
sumere. Itaque tu si gratum mihi facere uis et fusissimas et
frequentissime scribe. Vale. E Vico ad XII. Calendas Julias
MDXXXI.
Claudius Cantiuncula.
Reuerendissimo domino praesuli uestro ut me quam poteris
diligentissime commendes oro, uiro sane felici atque beato.
Beatum enim Lysander appellabat, cuius uirtuti coniuncta fortuna
esset etc.
Clarissimo eloquentissimoque iureconsulto D. Joanni Alexandro
Brassicano, amico selectissimo. (Julii die 8 accepi anno
1531, von Brassicanus Hand) Viennae Austriae.
Aus dem Cod. pal. Vindob. 9735, fol. 23.
1 St. Nabor das jetzige St. Avo in Lothringen.