Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 93. Band, (Jahrgang 1879)

Briefe  des  Claudius  Cantiuncula  und  Ulrich  Zasius.  Yon  1521—1533.

449

?  IX.  20.  Juni  1531.
Claudius  Cantiuncula  an  J.  A.  Brassicanus.
S.  Quamquam  nunc  tandem  profligata  barbarie  studiisque
melioribus  in  suani  possessionem  reuersis  magnum  est  inter  tot
ac  tantos  rei  praeclare  gestae  gerendaeque  duces  uel  graminea
eorona  donari  ac  tantum  non  in  postremis  consistere,  ampliorem
tarnen  orbis  spem  de  te  concepit  splendidiusque  ingenii  tui
specimen  attulisti,  quam  ut  in  tertiis  aut  quartis  tibi,  quod  ais,
consistendum  sit.  Qui  enim,  quod  tu  magna  cum  laude  tua
fecisti,  transmarinae  Veneris  ornamenta  latinis  studiis  adiunxit,
qui  iuris  ciuilis  ita  studiosus  est,  ut  simul  poetarum  lusus  ac
aenigmata,  superioris  aetatis  historias,  philosophorum  sententias
et  paradoxa  cognita  habeat  perspectaque,  tum  in  rebus  quoque
theologicis  baud  uulgariter  uersatus  est  atque  ita  (ut  uno  uelut
fasce  omnia  complectar)  encyclopaediam  absoluit,  ab  hoc  certe
nihil  non  excellens  ac  numeris  omnibus  absolutum  praesertim
in  principe  sibi  facultate  expectari  par  est.  Itaque  uanus  est
mi  Brassicane  metus  ille  tuus,  ne  praestare  id  quod  a  te  petitur
possis.  Tantum  adnitare;  succedet.  Satis  diu  in  prolusoriis
haesisti;  adgredere  nunc  iustam,  quae  tibi  dudum  in  legibus
decreta  est,  prouinciam.  Neque  enim  aliter  tuam  nobis  fidem
liberaueris.  Adagiis  tarnen  tuis  1  quominus  tres  illae  centuriae
adiiciantur,  tum  de  praenominibus  antiquis  libellus  praemittatur,
haudquaquam  intercedo,  sed  nolim  id  genus  lucubrationes,
quantumlibet  doctas  et  elegantes,  operi  iusto  moram  adferre.
Ego  cuius  conatus,  si  ad  studia  tua  conferantur,  umbra  sunt,
nihil  aeque  in  uotis  habeo,  atque  olim  posse  quo  frueris  otio
literato  frui,  hac  tantum  fini,  ut  pro  mea  uirili  symbolam  aliquam
  studiis  nostris  [operam]  conferre  queam,  quin  et  suffuratis

1  Es  sind  Brassicanus  Adagien  gemeint,  die  er  unter  dem  Titel:  Prouerbiorum
  symmicta  .  .  .  Pythagorae  symbola  etc.  Yiennae  1529  herausgab.
Cf.  des  Erasmus  Urtlieil  darüber  in  dessen  Briefe  an  Brassicanus  [Opera
III,  1289],  der  wegen  seiner  Kenntniss  in  beiden  Literaturen  gerühmt
und  zur  Nacheiferung  angeregt  wird.  1533  fällte  Erasmus  freilich  ein
sehr  wegwerfendes  Urtlieil  über  dessen  Prouerbien  und  Briefe  deren  Ausbleiben ­
  er  leicht  ertragen  könne  [cf.  Opera  III,  1757].
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.