Briefe des Claudius Cantiuncula uud Ulrich Zasius. Von 1521—1533. 445
Commentariolum Buschii in Persium ex officina Frobenii nullum
prodiit. Si quid reliquum sit, quod desideres et ego praestare
possim, iube et meis ut lubet operis utere. Yale basilice mi
Brassicane tibique persuade Claudium tarn esse tuum, quam
ullius docti hominis. Kursus uale; sed ut uides percelere. IV.
Kalendas Julias Anno MDXXII.
Tabellarius baesit hic dimidiam diem.
Rogo frequentior sis apud me tuarum eruditissimarum
litterarum ministerio.
Claudius Cantiuncula legum professor Ordinarius et aduocatus
ciuitatis Basileae tuus ex animo.
Eruditissimae doctrinae uiro D. Joan. Alexandro Brassicano,
poetae laureato et equiti aurato benemerenti amicorum suorum
antesignano Tubingae.
Tengnagel: CI. Cantiunculae epistula.
Aus dem Cod. pal. Vindob. 9735, fol. 7 b und 8.
Basel. VII. 27. Januar 1524.
Claudius Cantiuncula an Johannes Faber. 1
Clarissime doctor! Habeo gratiam, quod per tot occupationes
publicas ac priuatas rescribere libuit. Agnosco tui in
me candorem animi, cui nisi mutuum affectum rependam omniiun
fuerim ingratissimus. Quare si quid est in quo praestantiae
tuae ualeam subseruire, meis ut lubet operis utatur. Deinceps
non ero Basileae sed Metis apud patrem; huc si quid scribere
uoles ad me literas consignabis, quod quidem pergratum fuerit
qui gestiam tanto uiro, quoad licuerit, gerere morem. Parce
festinanti calamo; nam eodem fere momento, quo dominus
Jodocus (?) equum conscendebat abiturus, hoc tumultuanter
exaraui. Boni consules; alias longior ero.
Basileae die Antonii. Anno 1524.
Excellentiae tuae tuus Claudius Cantiuncula.
1 Johannes Fabri oder Faber wurde 1478 in Leutkirch in Schwaben geboren,
1518 war er Generalviear des Pabstes, er starb als Bischof von
Wien 1541. Cf. Kettner dissertatio de J. Fabri uita et scriptis. Leipzig
1735 und meine Analecten zur Geschichte der Reformation und des
Humanismus in Schwaben S. 27.